<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="140"><p><milestone unit="chapter" n="55" resp="editor"/><reg>delata</reg> tum sunt <add>ea</add> ad vos, pontifices, et post omnium sermone celebrata<note>ea <hi rend="italic">addidi</hi>: delata tum sunt ad ... celebrata <hi rend="italic">P rell. praeter GMe</hi> (Delatum est ad ... celebratum): delata tum res est ... celebrata <hi rend="italic">Muell.</hi></note>, quem ad modum iste praeposteris verbis, ominibus obscenis, identidem se ipse revocans<note>revocans <hi rend="italic">Madv.</hi>: revocando <hi rend="italic">codd.</hi></note>, dubitans, timens, haesitans omnia aliter ac vos in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. <reg>quod</reg> quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia ne audaciae quidem locum ad timorem comprimendum fuisse. <reg>etenim</reg> si nemo umquam praedo tam barbarus atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione aliqua consecraret, non horreret animo cum divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur, qua tandem istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum totiusque urbis praedonem fuisse censetis, cum pro detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="141"><p><reg>non</reg> potuit ullo modo—quamquam et insolentia dominatus extulerat animos et erat incredibili armatus audacia—non in agendo ruere ac saepe peccare, praesertim illo pontifice et<note>et <hi rend="italic">del. Bait.</hi></note> magistro qui cogeretur docere ante quam ipse didicisset. Magna vis est cum in<note>in <hi rend="italic">k sol.</hi></note> deorum immortalium numine tum vero in ipsa re publica. <reg>di</reg> immortales, suorum templorum custodem ac praesidem sceleratissime pulsum cum viderent, ex suis templis in eius aedis<note>sedes <hi rend="italic">PBG<hi rend="superscript">1</hi>ek</hi></note> immigrare nolebant, itaque istius vaecordissimi mentem cura<note>cura metusque <hi rend="italic">M</hi>: curameque <hi rend="italic">P et pler.</hi></note> metuque terrebant; res vero publica quamquam erat exterminata mecum, tamen obversabatur ante oculos exstinctoris sui, et ab istius inflammato atque indomito<note>indomito <hi rend="italic">Halm</hi>: inito <hi rend="italic">codd.</hi>: ignito <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1)</note> furore iam tum se meque repetebat. <reg>qua</reg> re quid est mirum si iste metu <add>exagitatus</add><note>metu exagitatus <hi rend="italic">scripsi</hi> (exanimatus <hi rend="italic">Halm,</hi> actus <hi rend="italic">Clark.</hi> territus <hi rend="italic">Koch</hi>): metus <hi rend="italic">codd.</hi> (victus <hi rend="italic">k</hi>: <hi rend="italic">num</hi> metu victus?): mentis <hi rend="italic">Madv.</hi></note>, furore instinctus, scelere praeceps, neque institutas caerimonias persequi neque verbum ullum sollemne potuit effari? </p></div></div></body></text></TEI>