<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="136"><p rend="indent"><reg>sed</reg> ut revertar ad ius publicum dedicandi<note>dedicandi <hi rend="italic">M Muell.</hi> (§ 138) iudicandi <hi rend="italic">rell.</hi></note>, quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non videri eam<note>eam <hi rend="italic">Bait.</hi>: ea <hi rend="italic">codd.</hi></note> posse recte<note>recte posse <hi rend="italic">Hbk Klotz, improb. Zielinsk.</hi></note> dedicari. <reg>quid</reg>? cum Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et aediculam et pulvinar sub <reg>saxo</reg> dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio respondit, <q><hi rend="smallcaps"><reg>qvod</reg> in loco pvblico Licinia, Gai filia, inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier.</hi></q> <reg>quam</reg> quidem rem quanta <add>tractaverit</add> severitate<note>tractaverit severitate <hi rend="italic">Drechsler</hi>: sustulerit <hi rend="italic">post</hi> sen. consulto <hi rend="italic">add. Hbk edd. R. et V., post</hi> senatus <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1) (egerit <hi rend="italic">Halm,</hi> persecutus sit <hi rend="italic">Lamb.</hi>): qua quidem in re ... sen. fuerit <hi rend="italic">coni. Muell.</hi></note> quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consulto<note>SENATVS CONSVLTVM. <hi rend="italic">Et potest quidem excidisse littera. R.</hi> (= <hi rend="italic">Recita</hi>)</note> facile cognoscetis<note><hi rend="italic">post</hi> cognoscetis <hi rend="italic">suppl. Lamb.</hi> Recita senatus consultum.</note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="137"><p rend="indent"><reg>videtisne</reg> praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! <reg>tum</reg> censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iam<note>iam <hi rend="italic">Bait.</hi>: eam <hi rend="italic">codd.</hi></note> aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni violata religionis<note>religionis <hi rend="italic">Markland</hi>: rei <hi rend="italic">PB</hi>: rei p. <hi rend="italic">k et corr. c</hi>: res <hi rend="italic">GMe</hi> visceribus eius qui <hi rend="italic">Jeep</hi> (§ 23): hisce (eiusce <hi rend="italic">k</hi>) rebus ut (et <hi rend="italic">k</hi>) in <hi rend="italic">codd.</hi>: eius civis aedibus qui <hi rend="italic">Madv., fort. recte</hi></note> tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbem<note>urbem <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: urbe quam (quod <hi rend="italic">w</hi>) <hi rend="italic">rell.</hi></note> suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab aequitum nota doloris<note>ab aequitum (equitum <hi rend="italic">B</hi>) nota doloris <hi rend="italic">P</hi>: ab (ob <hi rend="italic">M</hi>) equitum notam doloris <hi rend="italic">HGMe</hi>: ac nequitiae nota, dolore <hi rend="italic">Jeep</hi> (<hi rend="italic">Verr.</hi> ii, § 115): ad perpetuam notam doloris <hi rend="italic">Koch</hi>: ad equitum notam, ad dolorem <hi rend="italic">all.</hi></note> bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="138"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="54" resp="editor"/><reg>ac</reg> si, pontifices, neque is cui licuit, neque id quod fas fuit dedicavit, quid me attinet iam illud tertium quod proposueram docere, non iis<note>iis <hi rend="italic">k</hi>: his <hi rend="italic">rell.</hi></note> institutis ac verbis quibus caerimoniae postulant dedicasse? <reg>dixi</reg> a principio nihil me de scientia vestra, nihil de sacris, nihil de abscondito pontificum iure dicturum. <reg>quae</reg> sunt adhuc a me de iure dedicandi disputata, non sunt quaesita ex occulto aliquo genere litterarum, sed sumpta de medio, ex rebus palam per magistratus actis ad conlegiumque delatis, ex senatus consulto, ex lege<note>ex sen. cons. ex lege <hi rend="italic">del. D. Serruys</hi></note>. <reg>illa</reg> interiora iam vestra sunt, quid dici, quid praeiri<note>praeiri <hi rend="italic">Halm</hi> (§ 133): praere <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: praecipere <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: praeberi <hi rend="italic">Momms.</hi></note>, quid tangi, quid teneri ius fuerit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="139"><p><reg>quae</reg> si omnia e Ti. Coruncani<note>e Ti. Coruncanii <hi rend="italic">Bait.</hi>: ex corruncani <hi rend="italic">c</hi> (-ana <hi rend="italic">k</hi>): et coruncanis (-ani <hi rend="italic">b</hi>) <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: et quorum canis <hi rend="italic">H</hi> (canii <hi rend="italic">G</hi>)</note> scientia, qui peritissimus pontifex fuisse dicitur, acta esse constaret<note>constaret <hi rend="italic">Lamb.</hi>: constarent <hi rend="italic">codd.</hi></note>, aut si M. Horatius ille <reg>pulvillus</reg>, qui, cum eum<note>eum <hi rend="italic">cod. Car. Steph.</hi>: eus <hi rend="italic">p<hi rend="superscript">1</hi></hi>: eius <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BHc</hi> (eius dedicationem <hi rend="italic">k</hi>)</note> multi propter invidiam fictis religionibus impedirent, restitit et constantissima mente Capitolium dedicavit, huius modi alicui dedicationi praefuisset, tamen in scelere religio non valeret, ne<note>valeret, ne (nedum <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1) ... dicatur <hi rend="italic">codd.</hi>: valeret; nunc ... dicatur? <hi rend="italic">Mueller</hi></note> valeat id quod imperitus adulescens, novus sacerdos, sororis precibus, matris minis adductus, ignarus, invitus, sine conlegis, sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente ac lingua titubante fecisse dicatur: praesertim cum iste impurus atque impius hostis omnium religionum, qui contra fas et inter viros saepe mulier et inter mulieres vir fuisset, ageret illam rem ita raptim et turbulente uti neque mens neque vox neque lingua consisteret? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="140"><p><milestone unit="chapter" n="55" resp="editor"/><reg>delata</reg> tum sunt <add>ea</add> ad vos, pontifices, et post omnium sermone celebrata<note>ea <hi rend="italic">addidi</hi>: delata tum sunt ad ... celebrata <hi rend="italic">P rell. praeter GMe</hi> (Delatum est ad ... celebratum): delata tum res est ... celebrata <hi rend="italic">Muell.</hi></note>, quem ad modum iste praeposteris verbis, ominibus obscenis, identidem se ipse revocans<note>revocans <hi rend="italic">Madv.</hi>: revocando <hi rend="italic">codd.</hi></note>, dubitans, timens, haesitans omnia aliter ac vos in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. <reg>quod</reg> quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia ne audaciae quidem locum ad timorem comprimendum fuisse. <reg>etenim</reg> si nemo umquam praedo tam barbarus atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione aliqua consecraret, non horreret animo cum divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur, qua tandem istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum totiusque urbis praedonem fuisse censetis, cum pro detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret? </p></div></div></body></text></TEI>