<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="136"><p rend="indent"><reg>sed</reg> ut revertar ad ius publicum dedicandi<note>dedicandi <hi rend="italic">M Muell.</hi> (§ 138) iudicandi <hi rend="italic">rell.</hi></note>, quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non videri eam<note>eam <hi rend="italic">Bait.</hi>: ea <hi rend="italic">codd.</hi></note> posse recte<note>recte posse <hi rend="italic">Hbk Klotz, improb. Zielinsk.</hi></note> dedicari. <reg>quid</reg>? cum Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et aediculam et pulvinar sub <reg>saxo</reg> dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio respondit, <q><hi rend="smallcaps"><reg>qvod</reg> in loco pvblico Licinia, Gai filia, inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier.</hi></q> <reg>quam</reg> quidem rem quanta <add>tractaverit</add> severitate<note>tractaverit severitate <hi rend="italic">Drechsler</hi>: sustulerit <hi rend="italic">post</hi> sen. consulto <hi rend="italic">add. Hbk edd. R. et V., post</hi> senatus <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1) (egerit <hi rend="italic">Halm,</hi> persecutus sit <hi rend="italic">Lamb.</hi>): qua quidem in re ... sen. fuerit <hi rend="italic">coni. Muell.</hi></note> quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consulto<note>SENATVS CONSVLTVM. <hi rend="italic">Et potest quidem excidisse littera. R.</hi> (= <hi rend="italic">Recita</hi>)</note> facile cognoscetis<note><hi rend="italic">post</hi> cognoscetis <hi rend="italic">suppl. Lamb.</hi> Recita senatus consultum.</note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="137"><p rend="indent"><reg>videtisne</reg> praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! <reg>tum</reg> censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iam<note>iam <hi rend="italic">Bait.</hi>: eam <hi rend="italic">codd.</hi></note> aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni violata religionis<note>religionis <hi rend="italic">Markland</hi>: rei <hi rend="italic">PB</hi>: rei p. <hi rend="italic">k et corr. c</hi>: res <hi rend="italic">GMe</hi> visceribus eius qui <hi rend="italic">Jeep</hi> (§ 23): hisce (eiusce <hi rend="italic">k</hi>) rebus ut (et <hi rend="italic">k</hi>) in <hi rend="italic">codd.</hi>: eius civis aedibus qui <hi rend="italic">Madv., fort. recte</hi></note> tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbem<note>urbem <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: urbe quam (quod <hi rend="italic">w</hi>) <hi rend="italic">rell.</hi></note> suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab aequitum nota doloris<note>ab aequitum (equitum <hi rend="italic">B</hi>) nota doloris <hi rend="italic">P</hi>: ab (ob <hi rend="italic">M</hi>) equitum notam doloris <hi rend="italic">HGMe</hi>: ac nequitiae nota, dolore <hi rend="italic">Jeep</hi> (<hi rend="italic">Verr.</hi> ii, § 115): ad perpetuam notam doloris <hi rend="italic">Koch</hi>: ad equitum notam, ad dolorem <hi rend="italic">all.</hi></note> bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam? </p></div></div></body></text></TEI>