quae cum videres, tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti. quem ego tamen credo, si est ortus ab illis quos memoriae proditum est ab ipso hercule perfuncto iam laboribus sacra didicisse didicisse k Serv. ad Aen. viii. 269: dedisse rell. , in viri fortis aerumnis non ita crudelem fuisse ut in vivi etiam in vivi etiam codd. : in viventis etiam Arusianus et spirantis et spirantis M, Arus. : et iam sp. ς : spirantis P rell. praeter G (si irantis) e (surantis) capite bustum capite bustum Garat. (caput bustum bk ): capitibus tum codd. suis manibus imponeret imponeretur k ; qui aut nihil dixit nec fecit omnino, poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutam mutam Naugerius (1): mutuam codd. in delicto in alieno delicto Koch personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit, certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse, separatim semel, iterum cum universis. qua re quis est qui existimare possit huic novo pontifici, primam hanc post sacerdotium initum religionem instituenti vocemque mittenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et mentem debilitatam metu concidisse, praesertim cum ex conlegio tanto non regem, non flaminem, non pontificem videret, fierique particeps invitus alieni sceleris cogeretur, et gravissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret?