<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="132"><p><reg>atque</reg> ille tamen ad conlegium rettulit, tu ad quem rettulisti? <reg>si</reg> quid deliberares, si quid tibi aut piandum aut instituendum fuisset religione domestica, tamen instituto ceterorum<note>tamen inst. ceterorum <hi rend="italic">mg. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: †tamen <hi rend="italic">Bait. quia</hi> <quote><hi rend="italic">post</hi> domestica <hi rend="italic">in P unum verbum erasum est</hi></quote>: domestica, more vetere ad pontificem detulisses: nunc novum del. <hi rend="italic">Halm</hi></note> vetere<note>vetere <hi rend="italic">bk</hi> (-em <hi rend="italic">M</hi>): uterere <hi rend="italic">rell.</hi> retulisses <hi rend="italic">Muell.</hi></note> ad pontificem detulisses: novum delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quodam atque inaudito<note>quodam atque inaudito <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> instituto inchoares, referendum ad sacerdotes publicos non putasti? <reg>at</reg> si conlegium pontificum adhibendum non videbatur, nemone horum tibi idoneus visus est, qui aetate honore auctoritate antecellunt, cum quo<note>cum quo <hi rend="italic">Muell.</hi>: cum eo <hi rend="italic">codd.</hi> (ut cum eo <hi rend="italic">Hbk</hi>)</note> <add>de</add> dedicatione<note>de dedicatione <hi rend="italic">Halm</hi>: dedicationem <hi rend="italic">codd.</hi></note> communicares? <reg>quorum</reg> quidem tu non contempsisti sed pertimuisti dignitatem. <milestone unit="chapter" n="52" resp="editor"/><reg>an</reg> tu auderes quaerere ex P. Servilio aut ex M. Lucullo, quorum ego consilio atque auctoritate rem publicam consul ex vestris manibus ac faucibus<note>faucibus <hi rend="italic">b ed. R.</hi>: facibus <hi rend="italic">codd. pler.</hi></note> eripui, quibusnam verbis aut quo ritu— primum hoc dico—civis domum consecrares, deinde civis eius cui princeps senatus, tum autem ordines omnes, deinde Italia tota, post cunctae gentes testimonium huius urbis atque imperi conservati dedissent? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="133"><p><reg>quid</reg> diceres, o nefanda et perniciosa labes civitatis? <q><reg>ades</reg>, Luculle, ades Servili<note>Ades Luc. ades Serv. <hi rend="italic">bk</hi>: Ades, ades, Luc. Serv. <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BHw</hi></note>, dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque teneatis!</q> <reg>es</reg> tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum te viri, qui sua dignitate personam populi<note>populi <hi rend="italic">codd.</hi>: populi Romani <hi rend="italic">ed. R.</hi> (P.R.)</note> <add>Romani</add> atque auctoritatem imperi sustinerent, verbis gravissimis proterruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultare<note>exsultare <hi rend="italic">Koch. auct. Muell.</hi>: et scelere <hi rend="italic">codd.</hi>: excellere <hi rend="italic">Bait.</hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>