at videte quanta sit vis huius Papiriae legis in re tali, non qualem tu adfers sceleris plenam et furoris. Q. Marcius Q. om. Bt censor signum Concordiae fecerat idque in publico conlocarat. hoc signum C. Cassius censor cum in curiam transtulisset, conlegium vestrum consuluit num quid esse causae videretur quin id signum curiamque Concordiae dedicaret. quaeso , pontifices, et hominem cum homine et tempus cum tempore et rem cum re comparate. ille erat summa modestia et gravitate censor: hic tribunus plebis scelere et audacia singulari. tempus illud erat tranquillum et in libertate populi et gubernatione positum senatus: tuum porro tempus libertate populi Romani oppressa, senatus auctoritate deleta. res illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis (censor enim, penes quem maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudicium senatus de dignitate senatus de dignitate ut GMw ita PBHbkt : senatoriae dignitatis Madv. esse his esse P 1 : his del. P 2 voluerunt, Concordiae signum volebat in curia curiamque ei deae dedicare), praeclara voluntas atque omni laude digna digna om. PH all. ; praescribere enim se arbitrabatur ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si sedem ipsam ac templum publici consili religione Concordiae devinxisset. tu cum ferro, cum metu, cum edictis, cum privilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario foedere servitute oppressam civitatem teneres, libertatis signum posuisti magis ad ludibrium impudentiae quam ad simulationem religionis. ille in curia quae poterat sine cuiusquam incommodo dedicari, tu in civis dedicarit uin civis P : dedicari tu in civis BHk : dedicavit: tu Klotz : dedicari, signum concordiae, tu Naegelsb. optime de re publica meriti cruore ac paene ossibus simulacrum non libertatis publicae, sed licentiae conlocasti.