iam fateor, inquit, me in Gabinio nefarium fuisse. quippe vides poenam illam a te in alium institutam in te ipsum esse conversam. sed , homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod in Gabinio fateris, cuius impudicitiam pueritiae, libidines adulescentiae, dedecus et egestatem reliquae vitae, latrocinium consulatus vidimus, cui ne ista quidem ipsa calamitas iniuria calamitas iniuria Hbk : calamitas iuria P 1 : calamitatis iniuria P 2 rell. potuit accidere, id in me infirmas, et gravius esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota teste fecisti? dedicatio magnam, inquit, habet religionem. nonne vobis Numa Pompilius videtur loqui? discite orationem, pontifices, et vos, flamines; etiam tu, rex, disce a gentili tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum. quid ? in dedicatione nonne et quis dedicet dedicet Bait. : dicit codd. et quid et et quid et Hkt : et qui P rell. praeter w (et quid) quo modo quaeritur? an tu haec ita confundis et perturbas ut, quicumque velit, quod velit quo modo velit possit dedicare? quis eras tu qui dedicabas? quo iure? qua lege? quo exemplo? qua potestate? Vbi te isti rei populus Romanus praefecerat? video enim esse legem veterem tribuniciam quae vetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrari consecrare codd. ; neque tum hoc ille Q. Papirius, qui hanc legem rogavit, sensit, neque suspicatus est fore periculum ne domicilia aut possessiones indemnatorum civium consecrarentur. neque enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam admonere. sed quia consecrabantur aedes, non privatorum domicilia, sed quae sacrae nominantur, consecrabantur agri, non ita ut nostra praedia, si qui vellet, sed ut imperator agros de hostibus captos consecraret, statuebantur arae, quae religionem adferrent ipsi ei loco quo ipsi ei loco quo Madv. : ipsi loco quo Baiter : ipsi (ipso b 2 ) si loco codd. : ipsi loco, si Klotz : ipsae, si loco Naegelsb. essent consecratae, haec nisi plebs plebes GMw iussisset fieri vetuit. quae si tu interpretaris de nostris aedibus atque agris scripta esse, non repugno; sed quaero quae lex lata sit ut tu aedis meas consecrares, ubi tibi haec potestas data sit, quo iure feceris. neque ego nunc de religione sed de bonis omnium nostrum, nec de pontificio sed de iure publico disputo. lex Papiria vetat aedis iniussu plebis consecrari. sit sane hoc de nostris aedibus ac non de publicis templis: unum ostende verbum consecrationis in ipsa tua lege, si illa lex est ac non vox sceleris et crudelitatis tuae. quod si tibi tum in illo rei publicae naufragio omnia in mentem venire potuissent, aut si tuus scriptor in illo incendio civitatis non syngraphas cum Byzantiis exsulibus et cum legatis Brogitari Brogitari Halm ( Har. Resp. § 28; Sest. § 56): rogitatis (rogatis Hk ) codd. praeter P 1 (rogitaris) faceret, sed vacuo animo tibi ista non scita sed portenta conscriberet, esses omnia, si minus re, at verbis legitimis consecutus. sed uno tempore cautiones fiebant pecuniarum, foedera feriebantur provinciarum, regum appellationes venales erant, servorum servorum Angelius : sermones codd. omnium vicatim celebrabatur tota urbe discriptio descriptio codd. , inimici in gratiam reconciliabantur, imperia scribebantur scribebantur Lamb. : adscrib. codd. (imperi adscr. P 1 ): describ. Garat. nova iuventuti, Q. Seio venenum misero parabatur, de Cn. Pompeio, propugnatore et custode imperi, interficiendo consilia inibantur, senatus ne quid esset, ut lugerent semper boni, ut capta res publica consulum proditione vi tribunicia teneretur. haec cum tot tantaque agerentur, non mirum est, praesertim in furore animi et caecitate, multa illum et te fefellisse. at videte quanta sit vis huius Papiriae legis in re tali, non qualem tu adfers sceleris plenam et furoris. Q. Marcius Q. om. Bt censor signum Concordiae fecerat idque in publico conlocarat. hoc signum C. Cassius censor cum in curiam transtulisset, conlegium vestrum consuluit num quid esse causae videretur quin id signum curiamque Concordiae dedicaret. quaeso , pontifices, et hominem cum homine et tempus cum tempore et rem cum re comparate. ille erat summa modestia et gravitate censor: hic tribunus plebis scelere et audacia singulari. tempus illud erat tranquillum et in libertate populi et gubernatione positum senatus: tuum porro tempus libertate populi Romani oppressa, senatus auctoritate deleta.