iam fateor, inquit, me in Gabinio nefarium fuisse. quippe vides poenam illam a te in alium institutam in te ipsum esse conversam. sed , homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod in Gabinio fateris, cuius impudicitiam pueritiae, libidines adulescentiae, dedecus et egestatem reliquae vitae, latrocinium consulatus vidimus, cui ne ista quidem ipsa calamitas iniuria calamitas iniuria Hbk : calamitas iuria P 1 : calamitatis iniuria P 2 rell. potuit accidere, id in me infirmas, et gravius esse dicis quod uno adulescente quam quod contione tota teste fecisti? dedicatio magnam, inquit, habet religionem. nonne vobis Numa Pompilius videtur loqui? discite orationem, pontifices, et vos, flamines; etiam tu, rex, disce a gentili tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum. quid ? in dedicatione nonne et quis dedicet dedicet Bait. : dicit codd. et quid et et quid et Hkt : et qui P rell. praeter w (et quid) quo modo quaeritur? an tu haec ita confundis et perturbas ut, quicumque velit, quod velit quo modo velit possit dedicare? quis eras tu qui dedicabas? quo iure? qua lege? quo exemplo? qua potestate? Vbi te isti rei populus Romanus praefecerat? video enim esse legem veterem tribuniciam quae vetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrari consecrare codd. ; neque tum hoc ille Q. Papirius, qui hanc legem rogavit, sensit, neque suspicatus est fore periculum ne domicilia aut possessiones indemnatorum civium consecrarentur. neque enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam admonere.