<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="124"><p><reg>certe</reg> non fuit. <reg>vidimus</reg> hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere: num qua<note>num qua <hi rend="italic">Bait.</hi>: numquam <hi rend="italic">codd. praeter k</hi> (num quae): numquid <hi rend="italic">ed R.</hi></note> igitur is bona Lentuli religione obligavit? <reg>sed</reg> quid ego ceteros? <reg>tu</reg>, tu, inquam, capite velato, contione advocata, foculo posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum Arabum Persarumque donaras, consecrasti. <reg>quod</reg> si tum nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum, cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine, ad caelum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus aerari, mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem esse passus non sum, aspicere non licuit? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="125"><p><milestone unit="chapter" n="48" resp="editor"/><reg>omitto</reg> Gabinium; quid? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius<note>Ninnius <hi rend="italic">Garat.</hi>: Nunnius <hi rend="italic">codd.</hi></note>, vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit? <reg>quod</reg> si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, ea<note>ea <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: ei <hi rend="italic">rell.</hi></note> iura constituisti in praeclaro tribunatu<note>tribunatuo <hi rend="italic">PB</hi>: <hi rend="italic">cf.</hi> § 42</note> tuo quibus in te conversis recusares, alios everteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? <reg>an</reg> consecratio nullum habet ius<note>ius <hi rend="italic">k solus e meis</hi>: nullam habet religionem <hi rend="italic">Lamb.,</hi> nullam vim habet <hi rend="italic">Garat.</hi></note>, dedicatio est religiosa? <reg>quid</reg> ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid <add>verba</add><note>verba <hi rend="italic">add. Halm</hi></note> prisca valuerunt<note>valuerunt <hi rend="italic">in mg. t</hi>: voluerunt <hi rend="italic">rell.</hi></note>? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quid<note>metum timoremque <hi rend="italic">Halm</hi> quid <hi rend="italic">Hbk</hi>: qui <hi rend="italic">rell.</hi> (-que <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>): <hi rend="italic">om. Manut.</hi></note> voluisti? <reg>nam</reg> si est illud ratum—mitto Gabinium—tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut ementiundo aut stuprando? </p></div></div></body></text></TEI>