certe non fuit. vidimus hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere: num qua num qua Bait. : numquam codd. praeter k (num quae): numquid ed R. igitur is bona Lentuli religione obligavit? sed quid ego ceteros? tu , tu, inquam, capite velato, contione advocata, foculo posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum Arabum Persarumque donaras, consecrasti. quod si tum nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum, cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine, ad caelum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus aerari, mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem esse passus non sum, aspicere non licuit? omitto Gabinium; quid? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius Ninnius Garat. : Nunnius codd. , vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit? quod si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, ea ea G 2 k : ei rell. iura constituisti in praeclaro tribunatu tribunatuo PB : cf. § 42 tuo quibus in te conversis recusares, alios everteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? an consecratio nullum habet ius ius k solus e meis : nullam habet religionem Lamb., nullam vim habet Garat. , dedicatio est religiosa? quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid verba verba add. Halm prisca valuerunt valuerunt in mg. t : voluerunt rell. ? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quid metum timoremque Halm quid Hbk : qui rell. (-que P 1 ): om. Manut. voluisti? nam si est illud ratum—mitto Gabinium—tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut ementiundo aut stuprando?