quamquam quid ego de dedicatione loquor, aut quid de vestro iure et religione contra quam proposueram disputo loquor ... disputo Manut. : loquar ... disputabo codd. ? ego vero, si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditis traditis Madv. : praeditis codd. (proditis k, Naegelsb. ): priscis in mg. t institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicae iure defenderem. an cum tu, eius civis discessu cuius unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres, domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata res publica sustinere? date Date de P et pler. huic religioni aditum, pontifices: iam nullum fortunis communibus exitum reperietis. an si postem tenuerit pontifex et verba ad religionem deorum immortalium composita ad perniciem civium transtulerit, valebit in in om. codd. praeter ς (in iniuriam) iniuria nomen sanctissimum religionis: si tribunus plebis verbis non minus priscis et aeque aeque coni. Bait. : paene codd. : plane Lamb. sollemnibus bona cuiuspiam civis cuiuspiam Hbk consecrarit, non valebit? atqui C. Atinius patrum memoria bona Q. Metelli, qui eum ex senatu censor eiecerat, avi tui, Q. Metelle, et tui, P. Servili, et proavi tui, P. Scipio, consecravit foculo posito in rostris adhibitoque tibicine. quid tum? num ille furor tribuni plebis ductus ex non nullis perveterum temporum exemplis fraudi Metello fuit, summo illi et clarissimo viro?