<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="120"><p><milestone unit="chapter" n="46" resp="editor"/><reg>quid</reg>? si qui similis istius —neque enim iam deerunt qui imitari velint—aliquem<note>aliquem <hi rend="italic">codd. praeter P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (quem)</note> mei dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per vim adflixerit, domum eius per pontificem dedicaverit, id vos ista auctoritate constituetis ratum esse oportere? <reg>dicitis</reg><note>Dicitis <hi rend="italic">Angelius</hi>: dicis <hi rend="italic">codd.</hi></note>: <q><reg>quem</reg> reperiet<note>repperit <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>HG</hi>: reppererit <hi rend="italic">rell.</hi></note> pontificem?</q> <reg>quid</reg>? pontifex et tribunus<note>pontifex et trib. <hi rend="italic">ut coni. Bait.</hi> (et pont. et trib.) <hi rend="italic">ita t</hi>: pontifex <hi rend="italic">om. rell.</hi></note> plebis idem esse non potest? M. Drusus, ille clarissimus vir, tribunus plebis, pontifex fuit. <reg>ergo</reg> si is Q. Caepionis, inimici sui, postem aedium tenuisset et pauca verba fecisset, aedes Caepionis essent dedicatae? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="121"><p><reg>nihil</reg> loquor de pontificio iure, nihil de ipsius<note>ipsis <hi rend="italic">Halm</hi></note> verbis dedicationis, nihil de religione, caerimoniis<note>et caerim. <hi rend="italic">Lamb.</hi>: de caerim. <hi rend="italic">Halm</hi></note>; non dissimulo me nescire ea quae, etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus viderer; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam ad nostras auris saepe permanant. <reg>postem</reg> teneri in dedicatione oportere videor audisse templi; ibi enim postis est ubi templi aditus et<note>et <hi rend="italic">k</hi>: est <hi rend="italic">rell.</hi>: est et <hi rend="italic">vulg.</hi> (sunt et <hi rend="italic">Halm</hi>)</note> valvae. <reg>ambulationis</reg> postis nemo umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. <reg>sed</reg> iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti. </p></div></div></body></text></TEI>