quid ? si qui similis istius —neque enim iam deerunt qui imitari velint—aliquem aliquem codd. praeter P 1 (quem) mei dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per vim adflixerit, domum eius per pontificem dedicaverit, id vos ista auctoritate constituetis ratum esse oportere? dicitis Dicitis Angelius : dicis codd. : quem reperiet repperit P 1 HG : reppererit rell. pontificem? quid ? pontifex et tribunus pontifex et trib. ut coni. Bait. (et pont. et trib.) ita t : pontifex om. rell. plebis idem esse non potest? M. Drusus, ille clarissimus vir, tribunus plebis, pontifex fuit. ergo si is Q. Caepionis, inimici sui, postem aedium tenuisset et pauca verba fecisset, aedes Caepionis essent dedicatae? nihil loquor de pontificio iure, nihil de ipsius ipsis Halm verbis dedicationis, nihil de religione, caerimoniis et caerim. Lamb. : de caerim. Halm ; non dissimulo me nescire ea quae, etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus viderer; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam ad nostras auris saepe permanant. postem teneri in dedicatione oportere videor audisse templi; ibi enim postis est ubi templi aditus et et k : est rell. : est et vulg. (sunt et Halm ) valvae. ambulationis postis nemo umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. sed iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti.