quis ergo adfuit? frater , inquit, uxoris meae. si auctoritatem quaerimus, etsi id est aetatis ut nondum nondum magnam Lehmann consecutus sit, tamen, quanta est in adulescente auctoritas, ea propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est putanda; sin autem scientia est quaesita, quis erat minus peritus quam is qui paucis illis diebus in conlegium venerat? qui etiam tibi erat magis obstrictus beneficio recenti, cum se fratrem uxoris tuae fratri tuo germano antelatum videbat. etsi in eo providisti ne frater te accusare possit. hanc tu igitur dedicationem appellas, ad quam non conlegium, non honoribus populi Romani ornatum pontificem, non denique adulescentem quemquam quemquam obelo notavi : quemquam alium Muell. : qu. scientem Lamb. : num qu. nobilem? Coni. Momms. non denique alium praeter illum adolescentem †, cum haberes in conlegio familiarissimos, adhibere potuisti? adfuit is, si modo adfuit, quem tu impulisti, soror rogavit, mater coegit. videte igitur, pontifices, quid statuatis in mea causa de omnium fortunis: verbone pontificis putetis, si is postem tenuerit et aliquid dixerit, domum unius cuiusque consecrari posse, an istae dedicationes et templorum et delubrorum religiones ad honorem deorum immortalium sine ulla civium calamitate a maioribus nostris constitutae sint. est inventus tribunus plebis qui, consularibus copiis instructus, omni impetu furoris in eum civem inruerit quem perculsum ipsa res publica suis manibus extolleret.