<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="116"><p><reg>domus</reg> illa mea prope tota vacua est; vix pars aedium mearum decima ad Catuli porticum accessit. <reg>causa</reg> fuit ambulatio et monumentum et ista Tanagraea oppressa libertate <reg>libertas</reg>. <reg>in</reg> Palatio pulcherrimo prospectu porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate superaret. <reg>et</reg> homo religiosus cum aedis meas idem emeret et venderet, tamen illis<note>in illis <hi rend="italic">coni. Baiter</hi></note> tantis tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi adscribere. <reg>posuit</reg> Scatonem illum, hominem sua virtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus est, tectum quo<note>quo <hi rend="italic">Lamb.</hi>: quod <hi rend="italic">Hbk</hi>: qui <hi rend="italic">P rell.</hi>: cui <hi rend="italic">Leon. Vsterio auct. Baiter</hi></note> imbris vitandi causa succederet iam<note>iam <hi rend="italic">om. Hk</hi></note> nullum haberet, aedis in Palatio nobilissimas emisse se<note>emisse se <hi rend="italic">bk all.</hi>: emisisse <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: emisisse se <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi> (<hi rend="italic">Verr.</hi> iv, § 133, emisisse <hi rend="italic">R,</hi> emisse <hi rend="italic">p,</hi> emisse se <hi rend="italic">vulg.</hi>)</note> diceret. <reg>inferiorem</reg> aedium partem adsignavit non suae genti Fonteiae, sed Clodiae, quam reliquit, quem in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus. <reg>hanc</reg> vos, pontifices, tam variam, tam<note>tam <hi rend="italic">codd. praeter P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (tantam): tantam, tam var. <hi rend="italic">Halm</hi></note> novam in omni genere voluntatem<note>voluntatum <hi rend="italic">Madv.</hi></note>, impudentiam, audaciam, cupiditatem comprobabitis? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="117"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="45" resp="editor"/><q><reg>pontifex</reg>,</q> inquit, <q>adfuit.</q> <reg>non</reg> te pudet, cum apud pontifices res agatur, pontificem dicere et<note>et <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> non conlegium pontificum adfuisse, praesertim cum tribunus plebis vel denuntiare potueris vel etiam cogere? <reg>esto</reg>, conlegium non adhibuisti: quid? de conlegio quis tandem adfuit? <reg>opus</reg> erat enim auctoritate<note>Opus erat enim auctoritate <hi rend="italic">L. Spengel</hi>: opus enim erat auct. <hi rend="italic">Markland</hi>: posuerat enim auctoritatem <hi rend="italic">codd.</hi></note>, quae est in his omnibus, sed tamen auget et aetas et honos dignitatem; opus erat etiam scientia, quam si omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores vetustas facit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="118"><p><reg>quis</reg> ergo adfuit? <q><reg>frater</reg>,</q> inquit, <q>uxoris meae.</q> <reg>si</reg> auctoritatem quaerimus, etsi id est aetatis ut nondum<note>nondum magnam <hi rend="italic">Lehmann</hi></note> consecutus sit, tamen, quanta est in adulescente auctoritas, ea propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est putanda; sin autem scientia est quaesita, quis erat minus peritus quam is qui paucis illis diebus in conlegium venerat? qui etiam tibi erat magis obstrictus beneficio recenti, cum se fratrem uxoris tuae fratri tuo germano antelatum videbat. <reg>etsi</reg> in eo providisti ne frater te accusare possit. <reg>hanc</reg> tu igitur dedicationem appellas, ad quam non conlegium, non honoribus populi Romani ornatum pontificem, non denique adulescentem quemquam<note>quemquam <hi rend="italic">obelo notavi</hi>: quemquam alium <hi rend="italic">Muell.</hi>: qu. scientem <hi rend="italic">Lamb.</hi>: <hi rend="italic">num</hi> qu. nobilem? <hi rend="italic">Coni. Momms.</hi> non denique alium praeter illum adolescentem</note>†, cum haberes in conlegio familiarissimos, adhibere potuisti? <reg>adfuit</reg> is, si modo adfuit, quem tu impulisti, soror rogavit, mater coegit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="119"><p><reg>videte</reg> igitur, pontifices, quid statuatis in mea causa de omnium fortunis: verbone pontificis putetis, si is postem tenuerit et aliquid dixerit, domum unius cuiusque consecrari posse, an istae dedicationes et templorum et delubrorum religiones ad honorem deorum immortalium sine ulla civium calamitate a maioribus nostris constitutae sint. <reg>est</reg> inventus tribunus plebis qui, consularibus copiis instructus, omni impetu furoris in eum civem inruerit quem perculsum ipsa res publica suis manibus extolleret. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="120"><p><milestone unit="chapter" n="46" resp="editor"/><reg>quid</reg>? si qui similis istius —neque enim iam deerunt qui imitari velint—aliquem<note>aliquem <hi rend="italic">codd. praeter P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (quem)</note> mei dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per vim adflixerit, domum eius per pontificem dedicaverit, id vos ista auctoritate constituetis ratum esse oportere? <reg>dicitis</reg><note>Dicitis <hi rend="italic">Angelius</hi>: dicis <hi rend="italic">codd.</hi></note>: <q><reg>quem</reg> reperiet<note>repperit <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>HG</hi>: reppererit <hi rend="italic">rell.</hi></note> pontificem?</q> <reg>quid</reg>? pontifex et tribunus<note>pontifex et trib. <hi rend="italic">ut coni. Bait.</hi> (et pont. et trib.) <hi rend="italic">ita t</hi>: pontifex <hi rend="italic">om. rell.</hi></note> plebis idem esse non potest? M. Drusus, ille clarissimus vir, tribunus plebis, pontifex fuit. <reg>ergo</reg> si is Q. Caepionis, inimici sui, postem aedium tenuisset et pauca verba fecisset, aedes Caepionis essent dedicatae? </p></div></div></body></text></TEI>