<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="116"><p><reg>domus</reg> illa mea prope tota vacua est; vix pars aedium mearum decima ad Catuli porticum accessit. <reg>causa</reg> fuit ambulatio et monumentum et ista Tanagraea oppressa libertate <reg>libertas</reg>. <reg>in</reg> Palatio pulcherrimo prospectu porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate superaret. <reg>et</reg> homo religiosus cum aedis meas idem emeret et venderet, tamen illis<note>in illis <hi rend="italic">coni. Baiter</hi></note> tantis tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi adscribere. <reg>posuit</reg> Scatonem illum, hominem sua virtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus est, tectum quo<note>quo <hi rend="italic">Lamb.</hi>: quod <hi rend="italic">Hbk</hi>: qui <hi rend="italic">P rell.</hi>: cui <hi rend="italic">Leon. Vsterio auct. Baiter</hi></note> imbris vitandi causa succederet iam<note>iam <hi rend="italic">om. Hk</hi></note> nullum haberet, aedis in Palatio nobilissimas emisse se<note>emisse se <hi rend="italic">bk all.</hi>: emisisse <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: emisisse se <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi> (<hi rend="italic">Verr.</hi> iv, § 133, emisisse <hi rend="italic">R,</hi> emisse <hi rend="italic">p,</hi> emisse se <hi rend="italic">vulg.</hi>)</note> diceret. <reg>inferiorem</reg> aedium partem adsignavit non suae genti Fonteiae, sed Clodiae, quam reliquit, quem in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus. <reg>hanc</reg> vos, pontifices, tam variam, tam<note>tam <hi rend="italic">codd. praeter P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (tantam): tantam, tam var. <hi rend="italic">Halm</hi></note> novam in omni genere voluntatem<note>voluntatum <hi rend="italic">Madv.</hi></note>, impudentiam, audaciam, cupiditatem comprobabitis? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="117"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="45" resp="editor"/><q><reg>pontifex</reg>,</q> inquit, <q>adfuit.</q> <reg>non</reg> te pudet, cum apud pontifices res agatur, pontificem dicere et<note>et <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> non conlegium pontificum adfuisse, praesertim cum tribunus plebis vel denuntiare potueris vel etiam cogere? <reg>esto</reg>, conlegium non adhibuisti: quid? de conlegio quis tandem adfuit? <reg>opus</reg> erat enim auctoritate<note>Opus erat enim auctoritate <hi rend="italic">L. Spengel</hi>: opus enim erat auct. <hi rend="italic">Markland</hi>: posuerat enim auctoritatem <hi rend="italic">codd.</hi></note>, quae est in his omnibus, sed tamen auget et aetas et honos dignitatem; opus erat etiam scientia, quam si omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores vetustas facit. </p></div></div></body></text></TEI>