<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="111"><p><milestone unit="chapter" n="43" resp="editor"/><reg>at</reg> unde est ista inventa<note>est ista inventa <hi rend="italic">ut Ge ita PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>t</hi>: inventa est ista <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note> Libertas? quaesivi enim diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur. <reg>eius</reg> non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro positum fuit. <reg>hoc</reg> quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso <reg>libertatis</reg> sacerdote, ad ornatum aedilitatis suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris splendore superare. <reg>itaque</reg> omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et locis<note>locis <hi rend="italic">Hk</hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi></note> communibus in<note>in <hi rend="italic">Hb<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi> (tota e Gr. <hi rend="italic">bk</hi>)</note> tota Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="112"><p><reg>is</reg> postea quam intellexit posse se interversa aedilitate a L. Pisone consule praetorem renuntiari, si modo eadem prima littera competitorem habuisset aliquem, aedilitatem duobus in locis, partim in arca, partim in hortis suis conlocavit: signum de busto meretricis ablatum isti dedit, quod esset signum magis istorum<note>istorum licentiae <hi rend="italic">Markland</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § 131)</note> quam publicae libertatis. <reg>hanc</reg> deam quisquam violare audeat<note>audeat <hi rend="italic">k</hi>: audeat et <hi rend="italic">Pb et pler.</hi></note>, imaginem meretricis, ornamentum sepulcri, a fure sublatam, a sacrilego conlocatam? haec me domo mea pellet? haec victrix<note>victrix <hi rend="italic">Ern.</hi>: ultrix <hi rend="italic">codd.</hi></note> adflictae civitatis rei publicae spoliis ornabitur? haec erit in eo monumento quod positum est ut esset indicium oppressi senatus ad memoriam sempiternae<note>sempiternae <hi rend="italic">ut GMe ita PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t</hi>: -am <hi rend="italic">Hbk</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § 87)</note> turpitudinis? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="113"><p>O Q. Catule!—patremne appellem <add>ante</add> an<note>ante an <hi rend="italic">Momms.</hi>: an ante <hi rend="italic">Halm</hi>: an <hi rend="italic">codd.</hi></note> filium? recentior enim memoria fili est et cum meis rebus gestis coniunctior—tantumne te fefellit, cum mihi summa et cotidie maiora praemia in re publica fore putabas? <reg>negabas</reg> fas esse duo consules esse in hac civitate inimicos rei publicae: sunt inventi qui senatum tribuno furenti constrictum traderent, qui pro me patres conscriptos deprecari et populo supplices esse edictis atque imperio vetarent, quibus inspectantibus domus mea disturbaretur, diriperetur, qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias suas<note>tuas <hi rend="italic">PHGe</hi>: suas in <hi rend="italic">k</hi>: in suas <hi rend="italic">Halm</hi></note> domos comportari iuberent. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="114"><p><reg>venio</reg> nunc ad patrem. <reg>tu</reg>, Q. Catule, M. Fulvi domum, cum is fratris tui socer fuisset, monumentum tuarum manubiarum esse voluisti, ut eius qui perniciosa rei publicae consilia cepisset omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. <reg>hoc</reg> si quis tibi aedificanti illam porticum diceret, fore tempus cum is tribunus plebis, qui auctoritatem senatus, iudicium bonorum omnium neglexisset, tuum monumentum consulibus non modo inspectantibus verum adiuvantibus disturbaret, everteret<note>disturbaret everteret <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: -are -ere <hi rend="italic">PH rell. praeter G</hi> (disturbaret evertere): disturbare, evertere auderet <hi rend="italic">Naegelsb.</hi></note>, idque cum eius civis qui rem publicam ex senatus auctoritate consul defendisset domo coniungeret, nonne responderes id nisi eversa civitate accidere non posse? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="115"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="44" resp="editor"/><reg>at</reg> videte hominis intolerabilem audaciam cum proiecta quadam et effrenata cupiditate. <reg>monumentum</reg> iste umquam aut religionem ullam excogitavit<note>cogitavit <hi rend="italic">Lamb.</hi></note>? <reg>habitare</reg> laxe et magnifice voluit duasque et magnas et nobilis domos coniungere. <reg>eodem</reg> puncto temporis quo meus discessus isti causam caedis eripuit, a Q. Seio contendit ut sibi domum venderet: cum ille id negaret, primo se luminibus eius esse obstructurum minabatur. <reg>adfirmabat</reg> Postumus se vivo illam domum istius numquam futuram. <reg>acutus</reg> adulescens ex ipsius sermone intellexit quid fieri oporteret; hominem veneno apertissime sustulit; emit domum licitatoribus<note>licitatoribus <hi rend="italic">Pantagathus</hi>: litigatoribus <hi rend="italic">P rell.</hi></note> defatigatis prope dimidio carius quam aestimabatur<note>aestimabat <hi rend="italic">codd.</hi></note>. <reg>quorsum</reg> igitur haec oratio pertinet? </p></div></div></body></text></TEI>