<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="110"><p rend="indent"><reg>at</reg> quae dea est? <reg>bonam</reg> esse oportet, quoniam quidem est abs te dedicata. <q><reg>libertas</reg>,</q> inquit, <q>est<note>est (<hi rend="italic">post</hi> inquit) <hi rend="italic">om. Hbk</hi></note>.</q> <reg>tu</reg><note>Tu <hi rend="italic">P rell. praeter HGMbke</hi> (Eam tu)</note> igitur domi meae conlocasti, quam ex urbe tota<note>totam <hi rend="italic">ut Halm ita b</hi></note> sustulisti? <reg>tu</reg> cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares<note>vetares <hi rend="italic">Halmio auct. Bait.</hi></note> liberos esse, cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini, cum hunc clarissimum virum, summo genere natum, summis populi beneficiis usum, pontificem et consularem et singulari bonitate et modestia praeditum, quem satis mirari quibus oculis aspicere audeas non queo, audiente populo Romano a pedisequis conculcari iuberes, cum indemnatum <add>me</add><note>me <hi rend="italic">add. Bait.</hi></note> exturbares privilegiis tyrannicis inrogatis, cum principem orbis terrae virum inclusum domi contineres, cum forum armatis catervis perditorum hominum possideres<note>obsideres (ops.) <hi rend="italic">Graev.</hi> (<hi rend="italic">Balb.</hi> § 5)</note>, <reg>libertatis</reg> simulacrum in ea domo conlocabas, quae domus erat ipsa indicium<note>indicium <hi rend="italic">Nielaendr. auct. Muell.</hi>: indicio <hi rend="italic">codd.</hi></note> crudelissimi tui dominatus et miserrimae populi Romani servitutis? Eumne potissimum <reg>libertas</reg> domo sua debuit pellere, qui nisi fuisset in servorum potestatem civitas tota venisset? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="111"><p><milestone unit="chapter" n="43" resp="editor"/><reg>at</reg> unde est ista inventa<note>est ista inventa <hi rend="italic">ut Ge ita PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>t</hi>: inventa est ista <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note> Libertas? quaesivi enim diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur. <reg>eius</reg> non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro positum fuit. <reg>hoc</reg> quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso <reg>libertatis</reg> sacerdote, ad ornatum aedilitatis suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris splendore superare. <reg>itaque</reg> omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et locis<note>locis <hi rend="italic">Hk</hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi></note> communibus in<note>in <hi rend="italic">Hb<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi> (tota e Gr. <hi rend="italic">bk</hi>)</note> tota Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit. </p></div></div></body></text></TEI>