at quae dea est? bonam esse oportet, quoniam quidem est abs te dedicata. libertas , inquit, est est ( post inquit) om. Hbk . tu Tu P rell. praeter HGMbke (Eam tu) igitur domi meae conlocasti, quam ex urbe tota totam ut Halm ita b sustulisti? tu cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares vetares Halmio auct. Bait. liberos esse, cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini, cum hunc clarissimum virum, summo genere natum, summis populi beneficiis usum, pontificem et consularem et singulari bonitate et modestia praeditum, quem satis mirari quibus oculis aspicere audeas non queo, audiente populo Romano a pedisequis conculcari iuberes, cum indemnatum me me add. Bait. exturbares privilegiis tyrannicis inrogatis, cum principem orbis terrae virum inclusum domi contineres, cum forum armatis catervis perditorum hominum possideres obsideres (ops.) Graev. ( Balb. § 5) , libertatis simulacrum in ea domo conlocabas, quae domus erat ipsa indicium indicium Nielaendr. auct. Muell. : indicio codd. crudelissimi tui dominatus et miserrimae populi Romani servitutis? Eumne potissimum libertas domo sua debuit pellere, qui nisi fuisset in servorum potestatem civitas tota venisset? at unde est ista inventa est ista inventa ut Ge ita PB Σ t : inventa est ista Hb ς Libertas? quaesivi enim diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur. eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro positum fuit. hoc quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso libertatis sacerdote, ad ornatum aedilitatis suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris splendore superare. itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et locis locis Hk : om. rell. communibus in in Hb 2 : om. rell. (tota e Gr. bk ) tota Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit.