civis est nemo tanto in populo, extra contaminatam illam et cruentam P. Clodi manum, qui rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus in illa tempestate me defenderit. at qui aliqua se se om. P 1 : post emptionis conl. Halm contagione praedae, societatis, emptionis contaminaverunt, nullius neque privati neque publici iudici poenam effugere potuerunt. ex his igitur bonis, ex ex cod. Lamb. : om. rell. (quorum Hbk edd. R. et V. ) quibus nemo rem ullam attigit qui non omnium iudicio sceleratissimus haberetur, di immortales domum meam concupiverunt? ista tua pulchra libertas deos penatis et familiaris meos lares expulit, ut se se Garat. : te codd. (a te ... conlocaretur Hk ) ipsa tamquam in captivis sedibus conlocaret? quid est sanctius, quid omni religione munitius quam domus unius cuiusque civium? hic arae sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra, religiones, caerimoniae continentur; hoc perfugium est ita sanctum omnibus ut inde abripi neminem fas sit. quo Quo Hbk : quod P et pler. magis est istius furor ab auribus vestris repellendus qui, quae maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, ea iste non solum contra religionem labefactavit, sed etiam ipsius religionis nomine evertit.