<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="106"><p rend="indent"><reg>quae</reg> tua fuit consecratio? <q><reg>tuleram</reg>,</q> inquit, <q>ut mihi liceret.</q> <reg>quid</reg>? non exceperas ut, si quid ius non esset rogari<note>rogari <hi rend="italic">Brissonius</hi>: rogare <hi rend="italic">codd.</hi></note>, ne esset rogatum? <reg>ius</reg> igitur statuetis esse unius cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos<note>subiectos <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> et ed. R.</hi>: sublatos <hi rend="italic">rell.</hi></note> esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="107"><p><milestone unit="chapter" n="41" resp="editor"/><reg>equidem</reg> sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos pietas <add>nisi sit</add><note>nisi sit <hi rend="italic">scripsi</hi>: si <hi rend="italic">codd.</hi> (nisi <hi rend="italic">bkt</hi>): si honesta deest (deẽ) <hi rend="italic">Bait.</hi>: sine honesta ... opinione <hi rend="italic">Halm</hi></note> honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, <add>iustum aut honestum</add> arbitrere<note>ut ... iustum aut honestum arbitrere <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">Cl. Qu.</hi> iv. 173): ut ... fas esse arbitrere <hi rend="italic">Muell.</hi>: cum ... arbitrare (-ere <hi rend="italic">b</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>: cum ... arbitramur oportere <hi rend="italic">Halm</hi></note>. <reg>hominem</reg> invenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. <reg>ipse</reg> cum loci illius, cum<note>cum <hi rend="italic">k</hi>: tum <hi rend="italic">P et pler.</hi></note> aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta<note>funesta <hi rend="italic">Muell.</hi> (§ 42): una (<hi rend="italic">om. Ge</hi>) iusta <hi rend="italic">codd.</hi>: universa <hi rend="italic">Lamb.</hi>: iniusta <hi rend="italic">Ern.</hi>: inusta <hi rend="italic">Halm</hi></note> illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per <del>vim<note>vim <hi rend="italic">secl. Momms.</hi>: unius <hi rend="italic">Hbk</hi></note></del> hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="108"><p><reg>civis</reg> est nemo tanto in populo, extra contaminatam illam et cruentam P. Clodi manum, qui rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus in illa tempestate me defenderit. <reg>at</reg> qui aliqua se<note>se <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: <hi rend="italic">post</hi> emptionis <hi rend="italic">conl. Halm</hi></note> contagione praedae, societatis, emptionis contaminaverunt, nullius neque privati neque publici iudici poenam effugere potuerunt. <reg>ex</reg> his igitur bonis, <add>ex</add><note>ex <hi rend="italic">cod. Lamb.</hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi> (quorum <hi rend="italic">Hbk edd. R. et V.</hi>)</note> quibus nemo rem ullam attigit qui non omnium iudicio sceleratissimus haberetur, di immortales domum meam concupiverunt? <reg>ista</reg> tua pulchra <reg>libertas</reg> deos penatis et familiaris meos lares expulit, ut se<note>se <hi rend="italic">Garat.</hi>: te <hi rend="italic">codd.</hi> (a te ... conlocaretur <hi rend="italic">Hk</hi>)</note> ipsa tamquam in captivis sedibus conlocaret? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="109"><p><reg>quid</reg> est sanctius, quid omni religione munitius quam domus unius cuiusque civium? <reg>hic</reg> arae sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra, religiones, caerimoniae continentur; hoc perfugium est ita sanctum omnibus ut inde abripi neminem fas sit. <milestone unit="chapter" n="42" resp="editor"/><reg>quo</reg><note>Quo <hi rend="italic">Hbk</hi>: quod <hi rend="italic">P et pler.</hi></note> magis est istius furor ab auribus vestris repellendus qui, quae maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, ea iste non solum contra religionem labefactavit, sed etiam ipsius religionis nomine evertit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="110"><p rend="indent"><reg>at</reg> quae dea est? <reg>bonam</reg> esse oportet, quoniam quidem est abs te dedicata. <q><reg>libertas</reg>,</q> inquit, <q>est<note>est (<hi rend="italic">post</hi> inquit) <hi rend="italic">om. Hbk</hi></note>.</q> <reg>tu</reg><note>Tu <hi rend="italic">P rell. praeter HGMbke</hi> (Eam tu)</note> igitur domi meae conlocasti, quam ex urbe tota<note>totam <hi rend="italic">ut Halm ita b</hi></note> sustulisti? <reg>tu</reg> cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares<note>vetares <hi rend="italic">Halmio auct. Bait.</hi></note> liberos esse, cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini, cum hunc clarissimum virum, summo genere natum, summis populi beneficiis usum, pontificem et consularem et singulari bonitate et modestia praeditum, quem satis mirari quibus oculis aspicere audeas non queo, audiente populo Romano a pedisequis conculcari iuberes, cum indemnatum <add>me</add><note>me <hi rend="italic">add. Bait.</hi></note> exturbares privilegiis tyrannicis inrogatis, cum principem orbis terrae virum inclusum domi contineres, cum forum armatis catervis perditorum hominum possideres<note>obsideres (ops.) <hi rend="italic">Graev.</hi> (<hi rend="italic">Balb.</hi> § 5)</note>, <reg>libertatis</reg> simulacrum in ea domo conlocabas, quae domus erat ipsa indicium<note>indicium <hi rend="italic">Nielaendr. auct. Muell.</hi>: indicio <hi rend="italic">codd.</hi></note> crudelissimi tui dominatus et miserrimae populi Romani servitutis? Eumne potissimum <reg>libertas</reg> domo sua debuit pellere, qui nisi fuisset in servorum potestatem civitas tota venisset? </p></div></div></body></text></TEI>