<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="106"><p rend="indent"><reg>quae</reg> tua fuit consecratio? <q><reg>tuleram</reg>,</q> inquit, <q>ut mihi liceret.</q> <reg>quid</reg>? non exceperas ut, si quid ius non esset rogari<note>rogari <hi rend="italic">Brissonius</hi>: rogare <hi rend="italic">codd.</hi></note>, ne esset rogatum? <reg>ius</reg> igitur statuetis esse unius cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos<note>subiectos <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> et ed. R.</hi>: sublatos <hi rend="italic">rell.</hi></note> esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="107"><p><milestone unit="chapter" n="41" resp="editor"/><reg>equidem</reg> sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos pietas <add>nisi sit</add><note>nisi sit <hi rend="italic">scripsi</hi>: si <hi rend="italic">codd.</hi> (nisi <hi rend="italic">bkt</hi>): si honesta deest (deẽ) <hi rend="italic">Bait.</hi>: sine honesta ... opinione <hi rend="italic">Halm</hi></note> honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, <add>iustum aut honestum</add> arbitrere<note>ut ... iustum aut honestum arbitrere <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">Cl. Qu.</hi> iv. 173): ut ... fas esse arbitrere <hi rend="italic">Muell.</hi>: cum ... arbitrare (-ere <hi rend="italic">b</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>: cum ... arbitramur oportere <hi rend="italic">Halm</hi></note>. <reg>hominem</reg> invenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. <reg>ipse</reg> cum loci illius, cum<note>cum <hi rend="italic">k</hi>: tum <hi rend="italic">P et pler.</hi></note> aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta<note>funesta <hi rend="italic">Muell.</hi> (§ 42): una (<hi rend="italic">om. Ge</hi>) iusta <hi rend="italic">codd.</hi>: universa <hi rend="italic">Lamb.</hi>: iniusta <hi rend="italic">Ern.</hi>: inusta <hi rend="italic">Halm</hi></note> illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per <del>vim<note>vim <hi rend="italic">secl. Momms.</hi>: unius <hi rend="italic">Hbk</hi></note></del> hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse? </p></div></div></body></text></TEI>