quae tua fuit consecratio? tuleram , inquit, ut mihi liceret. quid ? non exceperas ut, si quid ius non esset rogari rogari Brissonius : rogare codd. , ne esset rogatum? ius igitur statuetis esse unius cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos subiectos b 2 et ed. R. : sublatos rell. esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare? equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos pietas nisi sit nisi sit scripsi : si codd. (nisi bkt ): si honesta deest (deẽ) Bait. : sine honesta ... opinione Halm honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, iustum aut honestum arbitrere ut ... iustum aut honestum arbitrere scripsi ( Cl. Qu. iv. 173): ut ... fas esse arbitrere Muell. : cum ... arbitrare (-ere b ) codd. : cum ... arbitramur oportere Halm . hominem invenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. ipse cum loci illius, cum cum k : tum P et pler. aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta funesta Muell. (§ 42): una ( om. Ge ) iusta codd. : universa Lamb. : iniusta Ern. : inusta Halm illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per vim vim secl. Momms. : unius Hbk hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse?