O rem quam homines soluti soluti Manutius : soluti a (et k ) cura liberati PHb 2 et pler. : sol. a cura et lib. Angelius ridere non desinant, tristiores autem sine maximo dolore audire non possint! Publiusne Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is in is in ut Halm ita Hbk : is codd. praeter b (in) meam intulit? Huncin Huncin codd. praeter G (huncine), t (hunc) kb 2 (hunc inq~ in) vos, qui estis antistites caerimoniarum et sacrorum, auctorem habetis et magistrum publicae religionis? O di immortales!—vos enim haec audire cupio—P. Clodius vestra sacra curat, vestrum numen horret, res omnis humanas religione vestra contineri putat? hic non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt summorum virorum, non vestra, pontifices, gravitate abutitur? ex isto ore religionis verbum excidere aut elabi potest? quam quam Lamb. : cum codd. tu eodem ore, accusando senatum quod severe de religione decerneret, impurissime taeterrimeque violasti. aspicite Aspicite bis GMb 2 , pontifices, hominem religiosum et, si vobis videtur, quod est bonorum pontificum, monete eum modum quendam esse religionis: nimium esse superstitiosum non oportere. quid tibi necesse fuit anili superstitione, homo fanatice, sacrificium quod alienae domi fieret invisere? quae autem te tanta mentis imbecillitas tenuit ut non putares deos satis posse placari nisi etiam muliebribus religionibus te implicuisses fort. implicavisses Zielinski ? quem umquam audisti maiorum tuorum, qui et sacra privata coluerunt et publicis sacerdotiis praefuerunt, cum sacrificium bonae deae fieret interfuisse? neminem, ne illum quidem qui caecus est factus. ex quo intellegitur multa in vita falso homines opinari, cum ille, qui nihil viderat sciens quod nefas esset, lumina amisit cum ... amisit codd. : quoniam ... amisit Naegelsb. : cum ... amiserit Hoffmann ( Verr. iv, § 123) , istius, qui non solum aspectu sed etiam incesto flagitio et stupro caerimonias polluit, poena omnis oculorum ab oculorum Jeep ad caecitatem mentis est conversa. hoc auctore tam casto, tam religioso, tam sancto, tam pio potestis, pontifices, non commoveri, cum suis dicat se manibus domum civis optimi evertisse et eam isdem manibus consecrasse non potestis non ... consecrasse ( sine signo interrog. ) Halm ?