<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="1"><milestone unit="chapter" n="1" resp="editor"/><p rend="indent">Cum multa divinitus, pontifices, a<note>a <hi rend="italic">om. PB</hi></note> maioribus nostris inventa atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod<note><w type="lemma">quod</w> quod vos <hi rend="italic">c</hi></note> eosdem et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae praeesse voluerunt, ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam bene gerendo<note>re p. bene gerenda <hi rend="italic">Muell.</hi> (<hi rend="italic">ut ad Quir.</hi> § 21)</note> religiones<note>religiones <hi rend="italic">scripsi ante</hi> sapienter: religionibus <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">ut pro</hi> omnis <hi rend="italic">l.</hi> 8 <hi rend="italic">habent PB</hi> omnibus): religionum ius <hi rend="italic">Halm</hi>: religionibus sap. interpretandis <hi rend="italic">ut Lange ita k</hi></note>, religiones sapienter interpretando rem publicam conservarent. <reg>quod</reg> si ullo tempore magna causa in<note>in <hi rend="italic">ut Baiter ita k</hi>: <hi rend="italic">ante</hi> iudicio <hi rend="italic">conl. Lange</hi></note> sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei, potestati commissa creditaque esse videantur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="2"><p><reg>vobis</reg> hodierno die constituendum est utrum posthac amentis ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione armare malitis. <reg>nam</reg> si illa labes ac flamma rei publicae suum illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum<note><hi rend="italic">post</hi> improborum <hi rend="italic">habent PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi> amore bonorum (timore bonorum <hi rend="italic">M</hi>): <hi rend="italic">om. Hbk</hi></note> in re publica<note>in re p. <hi rend="italic">ut Orelli ita Hbc</hi>: rei p. <hi rend="italic">P et pler.</hi>: re p. <hi rend="italic">GMK</hi></note> ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita gesta sunt rescinduntur<note>rescidentur <hi rend="italic">Rueck</hi>: -antur <hi rend="italic">Ernesti</hi></note>, erit causa cur consilium maiorum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac merito laudare possimus. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="3"><p><reg>sed</reg> quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publica<note>pub. <hi rend="italic">om. PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note> sensi vituperasset, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio, cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam diuturna impunitate munivit. </p><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="2" resp="editor"/><reg>ac</reg> primum illud a te, homine vesano ac furioso, requiro, quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut hos talis viros,—qui non solum consiliis suis sed etiam specie ipsa dignitatem rei publicae<note>dignitatem rei p. <hi rend="italic">P rell. praeter M</hi> (et dignitate rem publicam)</note> sustinent,—quod ego in sententia dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompei coniunxerim mihi esse iratos, et aliud<note>aliud <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign> et in P man. rec.</hi>: aliter <hi rend="italic">M, fort. recte</hi> (§ 31): alios <hi rend="italic">P rell.</hi> (alias <hi rend="italic">Ge</hi>)</note> de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente senserint arbitrere? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="4"><p><q><reg>fuisti</reg>,</q> inquit, <q>tum<note>tum <hi rend="italic">Hotom.</hi>: tu <hi rend="italic">codd.</hi> (tu inquit <hi rend="italic">Hbk</hi>)</note> apud pontifices superior, sed iam, quoniam te ad populum contulisti, sis inferior necesse est.</q> <reg>itane</reg> vero? quod in imperita multitudine est vitiosissimum, varietas et inconstantia et crebra tamquam tempestatum sic sententiarum commutatio, hoc tu<note>tu <hi rend="italic">Hbk</hi>: tune <hi rend="italic">coni. Halm</hi>: tum <hi rend="italic">PB</hi>: tamen <hi rend="italic">tw</hi>: totum <hi rend="italic">GMe</hi></note> ad hos transferas, quos ab inconstantia gravitas, a libidinosa sententia certum et definitum ius religionum, vetustas exemplorum, auctoritas litterarum monumentorumque deterret? <q><reg>tune</reg> es ille,</q> inquit, <q>quo senatus carere non potuit, quem boni luxerunt, quem res publica desideravit, quo restituto senatus auctoritatem restitutam putabamus quam primum adveniens prodidisti?</q> <reg>nondum</reg> de mea sententia dico: impudentiae primum<note>primam <hi rend="italic">PBt</hi></note> respondebo tuae. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="5"><milestone unit="chapter" n="3" resp="editor"/><p><reg>hunc</reg> igitur, funesta rei publicae pestis, hunc tu civem ferro et armis et exercitus terrore et consulum scelere et audacissimorum hominum minis, servorum dilectu, obsessione templorum, occupatione fori, oppressione curiae domo et patria, ne cum improbis boni ferro dimicarent, cedere coegisti<note>coegisti <hi rend="italic">Lamb.</hi>: curisti <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: curasti <hi rend="italic">rell.</hi></note>, quem a senatu, quem a bonis omnibus, quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, revocatum conservandae rei publicae causa confiteris? <q><reg>at</reg> enim in senatum venire in Capitolium turbulento illo die non debuisti.</q> </p></div></div></body></text></TEI>