<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><reg>itaque</reg> vestro studio atque auctoritate perfectum est
					ut<note>ut <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                     <hi rend="italic">Par.</hi> 7774, <hi rend="italic">et in P man. rec.</hi>:
						<hi rend="italic">om. rell.</hi>
                  </note> ipse ille annus, quem ego mihi quam
				patriae malueram esse fatalem, octo<note>octo <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>:
					hoc <hi rend="italic">PB</hi>: hos <hi rend="italic">Gtc</hi>: cum <hi rend="italic">Hk</hi>
                  </note> tribunos haberet qui et promulgarent de salute
				mea et ad vos saepe numero referrent. <reg>nam</reg> consules modesti legumque
				metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat,
					quam<note>quam <hi rend="italic">Lamb.</hi>: cum <hi rend="italic">codd.</hi>
					(promulgavisset <hi rend="italic">Ernesti</hi>)</note> meus inimicus
				promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem; quo
				facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo
				rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei publicae revixissent,
				ego non revertissem. <reg>idemque</reg>
                  <note>Idemque <hi rend="italic">scripsi</hi>: itaque <hi rend="italic">codd. praeter</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ε</foreign> (atque)</note> illo ipso tamen<note>tamen
						<hi rend="italic">om. H</hi>: tum <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> anno,
				cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio sed parietum vitam
				suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis
				verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias<note>vos <hi rend="italic">ante</hi> sententias <hi rend="italic">add. K. Lehmann</hi>
                  </note> dicere
				prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam
				salutem cum communi salute coniungere. </p></div><milestone n="3" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>postea</reg> vero quam singulari et praestantissima
				virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni caligine et tenebris lucem in re
				publica Kalendis Ianuariis dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis
				atque optimi viri, summa dignitas, cum praetorum tribunorum plebis paene omnium
				virtus et fides rei publicae subvenisset, cum virtute gloria rebus gestis Cn.
				Pompeius omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se
				venire in senatum arbitraretur<note>non arbitr. <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                  </note>, tantus vester consensus de salute mea fuit ut
					corpus<note>ut licet corpus <hi rend="italic">Hb2s, ed. R., et in P s. l. man.
						rec.</hi>
                  </note> abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><reg>quo</reg> quidem mense quid inter me et
				meos inimicos interesset existimare potuistis. <reg>ego</reg> meam salutem deserui,
				ne propter me civium vulneribus res publica cruentaretur: illi meum reditum non
				populi Romani suffragiis sed flumine sanguinis intercludendum putaverunt.
					<reg>itaque</reg> postea nihil vos civibus, nihil sociis, nihil regibus
				respondistis; nihil iudices sententiis, nihil populus suffragiis, nihil hic ordo
				auctoritate declaravit; mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam civitatem
				videbatis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>quo</reg> quidem tempore, cum is
				excessisset qui caedi et flammae vobis auctoribus restiterat, cum ferro et facibus
				homines tota urbe volitantis, magistratuum tecta impugnata, deorum templa
				inflammata, summi viri et clarissimi consulis fascis fractos, fortissimi atque
				optimi tribuni plebis sanctissimum corpus non tactum ac violatum manu sed vulneratum
				ferro confectumque vidistis. <reg>qua</reg> strage non nulli permoti magistratus
				partim metu mortis, partim desperatione rei publicae paululum a mea causa
				recesserunt: reliqui fuerunt quos neque terror nec vis, nec spes nec metus, nec
				promissa nec minae, nec tela nec faces a vestra auctoritate, a populi Romani
				dignitate, a mea salute depellerent. </p></div></div></body></text></TEI>