<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><milestone unit="para"/><reg>quapropter</reg>, patres conscripti, quoniam in rem publicam sum pariter cum re
				publica restitutus, non modo in ea defendenda nihil minuam<note>imminuam <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                  </note> de libertate mea pristina, sed etiam
				adaugebo. <milestone n="15" unit="chapter"/>
                  <reg>etenim</reg> si eam tum defendebam
				cum mihi aliquid illa debebat, quid nunc me facere oportet cum ego illi plurimum
				debeo? <reg>nam</reg> quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit,
				cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam divinorum<note>divinorum
						<hi rend="italic">PB</hi>: duorum <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>:
					binorum <hi rend="italic">Madv.</hi>
                  </note> in rem publicam beneficiorum testem
				esse videatis? <reg>nam</reg>
                  <note>Nam et <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                  </note>
				importata est quia defenderam civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne a me
				defensa res publica per eundem me extremum in discrimen vocaretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><reg>pro</reg> me non ut pro P. Popilio, nobilissimo homine,
				adulescentes filii, non propinquorum multitudo populum Romanum est deprecata, non ut
				pro Q. Metello, summo et clarissimo viro, spectata iam adulescentia filius, non L.
				et C. Metelli, consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum
				consulatum petebat, non Luculli, Servilii, Scipiones, Metellarum<note>Metellarum <hi rend="italic">Manut.</hi>: -orum <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> filii
				flentes ac sordidati populo Romano supplicaverunt; sed unus frater, qui in me
				pietate filius, consiliis parens, amore, ut erat, frater inventus est, squalore et
				lacrimis et cotidianis precibus desiderium mei nominis renovari et rerum gestarum
				memoriam usurpari coegit. <reg>qui</reg> cum statuisset, nisi per vos me<note>per
					vos me <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>s</hi>: me per
					vos <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>: me <hi rend="italic">om. P
					rell.</hi>
                  </note> reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi
				domicilium et vitae et mortis deposcere<note>deposcere <hi rend="italic">Madv.</hi>: -eret <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>, tamen numquam nec
				magnitudinem negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela pertimuit.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>alter</reg> fuit propugnator mearum
				fortunarum et defensor adsiduus, summa virtute et pietate, C. Piso gener, qui minas
				inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis mei, propinqui sui, consulis, qui Pontum
				et Bithyniam quaestor prae mea salute neglexit. <reg>nihil</reg> umquam senatus de
				P. Popilio decrevit, numquam in hoc ordine de Q. Metello mentio facta est:
				tribuniciis sunt illi rogationibus interfectis inimicis denique restituti, cum alter
				eorum senatui paruisset, alter vim caedemque fugisset. <reg>nam</reg> C. quidem
				Marius, qui hac hominum memoria tertius ante me consularis tempestate civili
				expulsus est, non modo a senatu non est restitutus, sed reditu suo senatum cunctum
				paene delevit. <reg>nulla</reg> de illis magistratuum consensio, nulla ad rem
				publicam defendendam populi Romani convocatio, nullus Italiae motus, nulla decreta
				municipiorum et coloniarum exstiterunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><reg>qua</reg> re, cum me vestra auctoritas arcessierit<note>arcessierit
						<foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                     <hi rend="italic">Par.</hi> 7774: arcesserit <hi rend="italic">PBH</hi>:
					accersierit <hi rend="italic">Gb2cs</hi>
                  </note>, populus Romanus vocarit, res
				publica implorarit, Italia cuncta paene suis umeris reportarit, non committam,
				patres conscripti, ut, cum ea mihi sint restituta quae in potestate mea non fuerunt,
				ea non habeam quae ipse praestare possim, praesertim cum illa amissa reciperarim,
				virtutem et fidem numquam amiserim.</p></div></div></body></text></TEI>