<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>nolui</reg>, cum consul communem
				salutem sine ferro defendissem, meam privatus armis defendere, bonosque viros lugere
				malui meas fortunas quam suis desperare; ac, si solus<note>at <hi rend="italic">GHks</hi>
                  </note> essem interfectus, mihi turpe, si cum multis, rei publicae
				funestum fore videbatur. <reg>quod</reg> si mihi aeternam esse aerumnam propositam
				arbitrarer, morte me ipse potius quam sempiterno dolore multassem. <reg>sed</reg>
				cum viderem me non diutius quam ipsam rem publicam ex hac urbe afuturum, neque ego
				illa exterminata mihi remanendum<note>remanendum amplius <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ε</foreign>e</hi>
                  </note> putavi, et illa, simul atque
				revocata est<note>est <hi rend="italic">om. PB</hi>
                  </note>, me secum pariter
				reportavit. <reg>mecum</reg> leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum,
				mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum
				et hominum sanctitates omnes et religiones afuerunt. <reg>quae</reg> si semper
				abessent, magis vestras fortunas lugerem quam desiderarem meas; sin aliquando
				revocarentur, intellegebam mihi cum illis una esse redeundum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>cuius</reg> mei sensus certissimus testis est hic idem qui
				custos capitis fuit, Cn. Plancius, qui omnibus provincialibus ornamentis commodisque
				depositis totam suam quaesturam in me sustentando et conservando conlocavit.
					<reg>qui</reg> si mihi quaestor imperatori<note>imperatori <hi rend="italic">et</hi> 14, 15 cum fuerit ... mei <hi rend="italic">del.
					Garat.</hi>
                  </note> fuisset, in fili loco fuisset; nunc certe erit in parentis,
				cum fuerit <add>consors</add>
                  <note>consors <hi rend="italic">scripsi</hi>: quaestor
						<hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">ex</hi> quae <hi rend="italic">s.</hi> que=quaere <hi rend="italic">ortum esse putat A. C.
						Clark, cf. ad Mur.</hi> § 51: <hi rend="italic">verbum amissum potest
						esse</hi> consors, particeps, socius): quaestor ⟨anno⟩ non imperi <hi rend="italic">K. Busche</hi>
                  </note> non imperi sed doloris mei. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><milestone unit="para"/><reg>quapropter</reg>, patres conscripti, quoniam in rem publicam sum pariter cum re
				publica restitutus, non modo in ea defendenda nihil minuam<note>imminuam <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                  </note> de libertate mea pristina, sed etiam
				adaugebo. <milestone n="15" unit="chapter"/>
                  <reg>etenim</reg> si eam tum defendebam
				cum mihi aliquid illa debebat, quid nunc me facere oportet cum ego illi plurimum
				debeo? <reg>nam</reg> quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit,
				cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam divinorum<note>divinorum
						<hi rend="italic">PB</hi>: duorum <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>:
					binorum <hi rend="italic">Madv.</hi>
                  </note> in rem publicam beneficiorum testem
				esse videatis? <reg>nam</reg>
                  <note>Nam et <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                  </note>
				importata est quia defenderam civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne a me
				defensa res publica per eundem me extremum in discrimen vocaretur. </p></div></div></body></text></TEI>