<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p>hodierno autem
				die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni,
				qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex
				obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam
				reddidistis. <reg>vos</reg> me florentem semper ornastis, laborantem mutatione
				vestis et prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. <reg>nostra</reg> memoria
				senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant: in meo periculo
				senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo
				suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><milestone unit="para"/><reg>quibus</reg> ego rebus obiectis, cum mihi privato confligendum viderem cum eodem
				exercitu quem consul non armis sed vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse
				reputavi. <milestone n="13" unit="chapter"/>
                  <reg>dixerat</reg> in contione consul se
				clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum; nominatim alii
				compellabantur, alii citabantur, alii relegabantur; aditus templorum erant non solum
				praesidiis et manu verum etiam demolitione sublati. <reg>alter</reg> consul, ut me
				et rem publicam non modo desereret sed etiam hostibus rei publicae proderet,
					pactionibus<note>pactionibus <hi rend="italic">PHbk</hi>: peticionibus <hi rend="italic">Bt</hi>
                  </note> se<note>se <hi rend="italic">Halm</hi>: eos
						<hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> suorum praemiorum obligarat.
					<reg>erat</reg> alius ad portas cum imperio in multos annos magnoque exercitu,
				quem ego inimicum mihi fuisse non dico, tacuisse, cum diceretur esse inimicus, scio.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>duae</reg> partes esse in re publica cum
				putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter
				suspicionem caedis putabatur. <reg>qui</reg> autem me deposcere
					videbantur<note>dicebantur <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                  </note>, in
					hoc<note>in hoc <hi rend="italic">codd. praeter</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ε</foreign> (hoc), <hi rend="italic">c</hi> (in huius),
						<hi rend="italic">b</hi> (ii huius): ii hoc <hi rend="italic">coni.
						Halm</hi>
                  </note> auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando
				suspicionem hominum curamque minuerunt. <reg>qua</reg> re cum viderem senatum
				ducibus orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim proditum, partim
				derelictum, servos simulatione conlegiorum nominatim esse conscriptos, copias omnis
				Catilinae paene isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse revocatas, equites
				Romanos proscriptionis, municipia vastitatis, omnis caedis metu esse permotos,
				potui, potui, patres conscripti, multis auctoribus fortissimis viris me vi armisque
				defendere, nec mihi ipsi<note>ipsi <hi rend="italic">Heumann</hi>: ipse <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> ille animus idem meus vobis non incognitus
				defuit. <reg>sed</reg> videbam, si vicissem praesentem adversarium, nimium multos
				mihi alios esse vincendos; si victus essem, multis bonis et pro me et mecum etiam
				post me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse praesentis, meae mortis
				poenas iudicio et posteritati reservari. </p></div><milestone n="14" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>nolui</reg>, cum consul communem
				salutem sine ferro defendissem, meam privatus armis defendere, bonosque viros lugere
				malui meas fortunas quam suis desperare; ac, si solus<note>at <hi rend="italic">GHks</hi>
                  </note> essem interfectus, mihi turpe, si cum multis, rei publicae
				funestum fore videbatur. <reg>quod</reg> si mihi aeternam esse aerumnam propositam
				arbitrarer, morte me ipse potius quam sempiterno dolore multassem. <reg>sed</reg>
				cum viderem me non diutius quam ipsam rem publicam ex hac urbe afuturum, neque ego
				illa exterminata mihi remanendum<note>remanendum amplius <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ε</foreign>e</hi>
                  </note> putavi, et illa, simul atque
				revocata est<note>est <hi rend="italic">om. PB</hi>
                  </note>, me secum pariter
				reportavit. <reg>mecum</reg> leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum,
				mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum
				et hominum sanctitates omnes et religiones afuerunt. <reg>quae</reg> si semper
				abessent, magis vestras fortunas lugerem quam desiderarem meas; sin aliquando
				revocarentur, intellegebam mihi cum illis una esse redeundum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>cuius</reg> mei sensus certissimus testis est hic idem qui
				custos capitis fuit, Cn. Plancius, qui omnibus provincialibus ornamentis commodisque
				depositis totam suam quaesturam in me sustentando et conservando conlocavit.
					<reg>qui</reg> si mihi quaestor imperatori<note>imperatori <hi rend="italic">et</hi> 14, 15 cum fuerit ... mei <hi rend="italic">del.
					Garat.</hi>
                  </note> fuisset, in fili loco fuisset; nunc certe erit in parentis,
				cum fuerit <add>consors</add>
                  <note>consors <hi rend="italic">scripsi</hi>: quaestor
						<hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">ex</hi> quae <hi rend="italic">s.</hi> que=quaere <hi rend="italic">ortum esse putat A. C.
						Clark, cf. ad Mur.</hi> § 51: <hi rend="italic">verbum amissum potest
						esse</hi> consors, particeps, socius): quaestor ⟨anno⟩ non imperi <hi rend="italic">K. Busche</hi>
                  </note> non imperi sed doloris mei. </p></div></div></body></text></TEI>