hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis. vos me florentem semper ornastis, laborantem mutatione vestis et prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. nostra memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant: in meo periculo senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt. quibus ego rebus obiectis, cum mihi privato confligendum viderem cum eodem exercitu quem consul non armis sed vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse reputavi. dixerat in contione consul se clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum; nominatim alii compellabantur, alii citabantur, alii relegabantur; aditus templorum erant non solum praesidiis et manu verum etiam demolitione sublati. alter consul, ut me et rem publicam non modo desereret sed etiam hostibus rei publicae proderet, pactionibus pactionibus PHbk : peticionibus Bt se se Halm : eos codd. suorum praemiorum obligarat. erat alius ad portas cum imperio in multos annos magnoque exercitu, quem ego inimicum mihi fuisse non dico, tacuisse, cum diceretur esse inimicus, scio. duae partes esse in re publica cum putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter suspicionem caedis putabatur. qui autem me deposcere videbantur dicebantur ε , in hoc in hoc codd. praeter ε (hoc), c (in huius), b (ii huius): ii hoc coni. Halm auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum curamque minuerunt. qua re cum viderem senatum ducibus orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim proditum, partim derelictum, servos simulatione conlegiorum nominatim esse conscriptos, copias omnis Catilinae paene isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse revocatas, equites Romanos proscriptionis, municipia vastitatis, omnis caedis metu esse permotos, potui, potui, patres conscripti, multis auctoribus fortissimis viris me vi armisque defendere, nec mihi ipsi ipsi Heumann : ipse codd. ille animus idem meus vobis non incognitus defuit. sed videbam, si vicissem praesentem adversarium, nimium multos mihi alios esse vincendos; si victus essem, multis bonis et pro me et mecum etiam post me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse praesentis, meae mortis poenas iudicio et posteritati reservari.