<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p>eo die<note>eo die
						<hi rend="italic">Madv.</hi>: quo die <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>
				quis civis fuit qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, non
				se de salute mea sententiam ferre? <reg>quando</reg> tantam frequentiam in campo,
				tantum splendorem Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores
				diribitores custodesque vidistis? <reg>itaque</reg> P. Lentuli beneficio excellenti
				atque divino non reducti<note>non solum reducti <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi>
                  </note> sumus in patriam sicut<note>sicut
						<hi rend="italic">codd. pler.</hi>: ita ut <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>: <hi rend="italic">om. P1</hi> (ut <hi rend="italic">P2 s.
						l., Bt</hi>)</note> non nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et
				curru aurato reportati. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><milestone unit="para"/><reg>possum</reg> ego satis in Cn. Pompeium umquam gratus videri? qui non solum apud
				vos, qui omnes idem sentiebatis, sed etiam apud universum populum salutem populi
				Romani et conservatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit; qui causam meam
				prudentibus commendarit, imperitos edocuerit, eodemque tempore improbos auctoritate
				sua compresserit, bonos excitarit; qui populum Romanum pro me tamquam pro fratre aut
				pro parente non solum hortatus sit, verum etiam obsecrarit; qui cum<note>cum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ε</foreign>t</hi>: <hi rend="italic">om. P rell.</hi>
                  </note> ipse<note>ipse <hi rend="italic">om. t</hi>
                  </note>
				propter metum dimicationis et sanguinis domo se teneret, iam<note>iam <hi rend="italic">PBt</hi>: etiam <hi rend="italic">rell.</hi>
                  </note> a
				superioribus tribunis petierit ut de salute mea et promulgarent et referrent; qui in
				colonia nuper constituta cum ipse gereret magistratum, in qua nemo erat emptus
				intercessor, vim et crudelitatem privilegi auctoritate honestissimorum hominum et
				publicis litteris consignarit<note>consignavit <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>,
				princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem implorandum putarit; qui cum
				ipse mihi semper amicissimus fuisset, etiam ut suos necessarios mihi amicos redderet
				elaborarit. </p></div><milestone n="12" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>quibus</reg> autem officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis
				ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua
				fortis invicta defensio salutis meae. <reg>quid</reg> de P. Sestio loquar? qui suam
				erga me benivolentiam et fidem non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus
				ostendit. 
			<milestone unit="para"/>
                  <reg>vobis</reg> vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias: universis
				egi initio<note>ab initio <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ε</foreign>e</hi>
                  </note>, quantum potui, satis ornate agere nullo modo
				possum. <reg>et</reg> quamquam sunt in me praecipua merita multorum, quae
					sileri<note>sileri <hi rend="italic">BH et pler.</hi>: silere <hi rend="italic">P1 all.</hi>
                  </note> nullo modo possunt<note>possunt <hi rend="italic">PBHk all.</hi>: possum <hi rend="italic">codd.
					pler.</hi>
                  </note>, tamen huius temporis ac timoris mei non est conari
				commemorare beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem, nefas
				quemquam praeterire. <reg>ego</reg> vos universos, patres conscripti, deorum numero
				colere debeo. <reg>sed</reg> ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque
				alias alios solemus et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus
					meritis<note>meritis: <hi rend="italic">sic distinxi.</hi>
                     <hi rend="italic">'Certe desideratur</hi> conferenda <hi rend="italic">aut</hi> vix satis (erit)' <hi rend="italic">Mueller</hi>: <hi rend="italic">sed cf. ad Quir.</hi> § 9: propinqui ... mihi ad deprecandam
					calamitatem meam non fuerunt</note>: omnis erit aetas mihi ad eorum erga me
				merita praedicanda atque recolenda, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p>hodierno autem
				die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni,
				qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex
				obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam
				reddidistis. <reg>vos</reg> me florentem semper ornastis, laborantem mutatione
				vestis et prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. <reg>nostra</reg> memoria
				senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant: in meo periculo
				senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo
				suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt. </p></div></div></body></text></TEI>