<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>quod</reg> si mihi nullum aliud esset
				officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores
				salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad
				referendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem.
					<reg>quando</reg> enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam
				referent? <reg>quae</reg> memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot
				tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti
				consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad
				spem, ab exitio ad salutem vocavit<note>revocavit <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi>
                  </note>, qui tanto amore in me, studio in
				rem publicam fuit ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo levaret sed
				etiam honestaret. <reg>quid</reg> enim magnificentius, quid praeclarius mihi
				accidere potuit quam quod illo referente<note>referente <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>: rente <hi rend="italic">P</hi>: suffragium ferente <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t</hi>: petente <hi rend="italic">GH<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>s</hi>
                  </note> vos
				decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum,
				hominem fractum et prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent? ut, qua
				voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud
				eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex<note>omnis ex
						<foreign xml:lang="grc">ε</foreign>: ex <hi rend="italic">k</hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi>
                  </note> omnibus agris atque oppidis civis
				totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret. </p></div><milestone n="10" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>quid</reg> ego gloriosius
				meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui civis me non
				defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? <reg>itaque</reg> tantum vestra
				auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit ut dedecus et
					flagitium<note>dedecus et flagitium <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ε</foreign>e</hi>: deus flagicium <hi rend="italic">PB</hi>: omnis
					flag. <hi rend="italic">Hs</hi>
                  </note> se committere putaret, si qui non
				veniret. <reg>idemque</reg> consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et paene
				Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit. <reg>quo</reg>
				tempore quantam vim naturae bonitas haberet et<note>et <hi rend="italic">G<foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                     </hi>: ut <hi rend="italic">P1</hi>: aut <hi rend="italic">P2BHb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi>
                  </note> vera
				nobilitas, intellegere potuistis. <reg>nam</reg> Q. Metellus, et inimicus et frater
				inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit: quem P. Servilius,
				vir cum clarissimus tum vero optimus mihique amicissimus, et auctoritatis et
				orationis suae divina quadam gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta
				virtutesque revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis<note>ab inferis
						<hi rend="italic">secl. Lamb.</hi>
                  </note>, socium rerum mearum, et omnis
				Metellos, praestantissimos civis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum
				illum <del>Metellum<note>Metellum <hi rend="italic">auct. Manut. del. Halm</hi>
						honestus omnibus sed luctuosus tamen <hi rend="italic">Halmio auct.
							Muell</hi>: honestis omnibus ne (in <hi rend="italic">Bt,</hi> sane <hi rend="italic">G, om. Hbks</hi>) luctuosus tandem <hi rend="italic">P
							rell. praeter <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>e</hi> (molestus
						omnibus ipsi ne luctuosus quidem)</note>
                  </del>, cuius quondam de patria
				discessus honestus omnibus, sed luctuosus tamen visus est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><reg>itaque</reg> divinitus exstitit<note>divinitus ex. <hi rend="italic">Muell.</hi>: extitit <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ε</foreign>e</hi>: dimittit <hi rend="italic">s.</hi>
					dimittitur <hi rend="italic">rell. praeter<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi> (hic fuit, <hi rend="italic">et ita Angelius</hi>)</note>
				non modo salutis defensor, qui ante hoc unum<note>unum <hi rend="italic">codd.
						praeter</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ε</foreign> (suum): unicum <hi rend="italic">coni.
						Halm</hi>: divinum <hi rend="italic">Koch</hi>: novum <hi rend="italic">Muell.</hi>
                  </note> beneficium fuerat inimicus, verum etiam adscriptor
				dignitatis meae. <reg>quo</reg> quidem die cum<note>cum vos <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                  </note> quadringenti decem septem essetis<note>essetis <hi rend="italic">P rell. praeter bks</hi> (senatores essetis, <hi rend="italic">ex</hi> septem, <hi rend="italic">credo</hi>)</note>,
				magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege coniuratos etiam
				ab inferis excitandos putarat. <reg>atque</reg> illo die cum rem publicam meis
				consiliis conservatam gravissimis verbis et plurimis iudicassetis, idem consul
				curavit ut eadem a principibus civitatis in contione postero die dicerentur; cum
				quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque astante atque audiente Italia
				tota ut nemo cuiusquam conducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis
				posset audire. </p></div><milestone n="11" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>ad</reg> haec non modo adiumenta salutis sed etiam ornamenta dignitatis
				meae reliqua vos idem addidistis: decrevistis ne quis ulla ratione rem impediret;
					qui<note>qui id <hi rend="italic">Gb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>s</hi>
                  </note> impedisset, graviter<note>vos graviter <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                  </note> molesteque laturos—illum contra rem
				publicam salutemque bonorum concordiamque civium facturum, et ut ad vos de
					eo<note>de eo <hi rend="italic">G<foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                     </hi>: eo
						<hi rend="italic">PB</hi>: ea <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>s</hi>
                  </note> statim referretur; meque etiam, si diutius
				calumniarentur, redire iussistis. <reg>quid</reg>? ut<note>ut iis <hi rend="italic">Lamb.</hi>
                  </note> agerentur gratiae, qui e municipiis venissent? quid? ut
				ad illam diem, res cum redissent, rogarentur ut pari studio convenirent? quid?
				denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem
				constituit, non modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam temporis, quo die
				nos comitiis centuriatis, quae maxime maiores comitia iusta dici haberique
				voluerunt, arcessivit in patriam, ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant
				consulatum meum comprobarent— </p></div></div></body></text></TEI>