quod si mihi nullum aliud esset officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem. quando enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam referent? quae memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem vocavit revocavit b2 ς , qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo levaret sed etiam honestaret. quid enim magnificentius, quid praeclarius mihi accidere potuit quam quod illo referente referente ε : rente P : suffragium ferente B ς t : petente GH ς s vos decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum, hominem fractum et prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent? ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnis ex ε : ex k : om. rell. omnibus agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret. quid ego gloriosius meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui civis me non defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? itaque tantum vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit ut dedecus et flagitium dedecus et flagitium ε e : deus flagicium PB : omnis flag. Hs se committere putaret, si qui non veniret. idemque consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et paene Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit. quo tempore quantam vim naturae bonitas haberet et et G ε : ut P1 : aut P2BHb ς vera nobilitas, intellegere potuistis. nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit: quem P. Servilius, vir cum clarissimus tum vero optimus mihique amicissimus, et auctoritatis et orationis suae divina quadam gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta virtutesque revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis ab inferis secl. Lamb. , socium rerum mearum, et omnis Metellos, praestantissimos civis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum illum Metellum Metellum auct. Manut. del. Halm honestus omnibus sed luctuosus tamen Halmio auct. Muell : honestis omnibus ne (in Bt, sane G, om. Hbks ) luctuosus tandem P rell. praeter ε e (molestus omnibus ipsi ne luctuosus quidem) , cuius quondam de patria discessus honestus omnibus, sed luctuosus tamen visus est. itaque divinitus exstitit divinitus ex. Muell. : extitit ε e : dimittit s. dimittitur rell. praeter ς (hic fuit, et ita Angelius ) non modo salutis defensor, qui ante hoc unum unum codd. praeter ε (suum): unicum coni. Halm : divinum Koch : novum Muell. beneficium fuerat inimicus, verum etiam adscriptor dignitatis meae. quo quidem die cum cum vos ε quadringenti decem septem essetis essetis P rell. praeter bks (senatores essetis, ex septem, credo ) , magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat. atque illo die cum rem publicam meis consiliis conservatam gravissimis verbis et plurimis iudicassetis, idem consul curavit ut eadem a principibus civitatis in contione postero die dicerentur; cum quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque astante atque audiente Italia tota ut nemo cuiusquam conducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis posset audire. ad haec non modo adiumenta salutis sed etiam ornamenta dignitatis meae reliqua vos idem addidistis: decrevistis ne quis ulla ratione rem impediret; qui qui id Gb ς s impedisset, graviter vos graviter ε molesteque laturos—illum contra rem publicam salutemque bonorum concordiamque civium facturum, et ut ad vos de eo de eo G ε : eo PB : ea b ς s statim referretur; meque etiam, si diutius calumniarentur, redire iussistis. quid ? ut ut iis Lamb. agerentur gratiae, qui e municipiis venissent? quid? ut ad illam diem, res cum redissent, rogarentur ut pari studio convenirent? quid? denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit, non modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam temporis, quo die nos comitiis centuriatis, quae maxime maiores comitia iusta dici haberique voluerunt, arcessivit in patriam, ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant consulatum meum comprobarent—