<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p>Q. Fabricius si, quae de me agere conatus est,
				ea contra vim et ferrum perficere potuisset, mense Ianuario nostrum statum
				reciperassemus; quem ad salutem meam voluntas impulit, vis retardavit, auctoritas
				vestra revocavit. <milestone n="9" unit="chapter"/>
                  <reg>iam</reg> vero praetores quo
				animo in me fuerint vos existimare potuistis, cum L. Caecilius privatim me suis
				omnibus copiis studuerit sustentare, publice promulgarit de mea salute cum conlegis
				paene omnibus, direptoribus autem bonorum meorum in ius adeundi potestatem non
				fecerit. M. autem Calidius statim designatus sententia sua quam esset cara sibi mea
				salus declaravit<note><hi rend="italic">Num</hi> fecerit, ... declararit?</note>.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>omnia</reg> officia C. Septimi, Q.
				Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti summa et in me et in rem publicam
				constiterunt. 
			<milestone unit="para"/>
                  <reg>quae</reg> cum libenter commemoro, tum non invitus non nullorum in me nefarie
				commissa praetereo. <reg>non</reg> est mei temporis iniurias meminisse, quas ego
				etiam si ulcisci possem, tamen oblivisci mallem: alio transferenda mea tota vita
				est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni<note>amicitia segni <hi rend="italic">P2Bt</hi>
                  </note> perspectas tuear<note>tuear <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ε</foreign>e</hi>: tuen <hi rend="italic">P</hi> (<hi rend="italic">corr.</hi> tunc): tẽ <hi rend="italic">B</hi> (amicitias ... tuear <hi rend="italic">om.
					HGs</hi>)</note>, cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam,
				proditores indicem<note>indicem <hi rend="italic">scripsi</hi>: non indicem <hi rend="italic">codd.</hi>: non vindicem <hi rend="italic">ut Hotom. ita
						b</hi>: vindicem <hi rend="italic">Madv.</hi>: convincam <hi rend="italic">Muell.</hi>
                  </note>, dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>quod</reg> si mihi nullum aliud esset
				officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores
				salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad
				referendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem.
					<reg>quando</reg> enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam
				referent? <reg>quae</reg> memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot
				tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti
				consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad
				spem, ab exitio ad salutem vocavit<note>revocavit <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi>
                  </note>, qui tanto amore in me, studio in
				rem publicam fuit ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo levaret sed
				etiam honestaret. <reg>quid</reg> enim magnificentius, quid praeclarius mihi
				accidere potuit quam quod illo referente<note>referente <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>: rente <hi rend="italic">P</hi>: suffragium ferente <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t</hi>: petente <hi rend="italic">GH<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>s</hi>
                  </note> vos
				decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum,
				hominem fractum et prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent? ut, qua
				voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud
				eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex<note>omnis ex
						<foreign xml:lang="grc">ε</foreign>: ex <hi rend="italic">k</hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi>
                  </note> omnibus agris atque oppidis civis
				totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret. </p></div></div></body></text></TEI>