quam rationem pari virtute animo fide P. Sestius secutus pro mea salute, pro vestra auctoritate, pro statu civitatis nullas sibi inimicitias, nullam vim, nullos impetus, nullum vitae discrimen vitandum umquam putavit; qui causam senatus, exagitatam contionibus improborum, sic sua diligentia multitudini commendavit ut nihil tam populare quam vestrum nomen, nihil tam omnibus carum aliquando quam vestra auctoritas videretur; qui me cum omnibus rebus quibus tribunus plebis potuit defendit, tum reliquis officiis, iuxta ac si meus frater esset, sustentavit; cuius ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum sustentatus ut meae calamitatis non adiutor solum, verum etiam socius videretur. iam ceterorum officia ac ac suppl. Halm : studiaque k et ed. R. : studia Kays. studia vidistis, quam cupidus mei C. Cestilius, quam studiosus vestri, quam non varius fuerit in causa. quid M. Cispius M. Cispius ε e ( Sest. § 76): mospius PH ? cui ego ipsi parenti fratrique eius sentio quantum debeam; qui, cum a me a me mea G : mihi Hs voluntas eorum in privato iudicio esset offensa, publici mei benefici memoria privatam offensionem oblitteraverunt. iam T. Fadius, qui mihi quaestor fuit, M. Curtius, cuius ego patri quaestor fui, studio amore animo huic necessitudini non defuerunt. multa de me C. Messius et amicitiae et rei publicae causa dixit: legem separatim speratim PB : speciatim Gb2ks initio de salute mea promulgavit. Q. Fabricius si, quae de me agere conatus est, ea contra vim et ferrum perficere potuisset, mense Ianuario nostrum statum reciperassemus; quem ad salutem meam voluntas impulit, vis retardavit, auctoritas vestra revocavit. iam vero praetores quo animo in me fuerint vos existimare potuistis, cum L. Caecilius privatim me suis omnibus copiis studuerit sustentare, publice promulgarit de mea salute cum conlegis paene omnibus, direptoribus autem bonorum meorum in ius adeundi potestatem non fecerit. M. autem Calidius statim designatus sententia sua quam esset cara sibi mea salus declaravit Num fecerit, ... declararit? . omnia officia C. Septimi, Q. Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti summa et in me et in rem publicam constiterunt. quae cum libenter commemoro, tum non invitus non nullorum in me nefarie commissa praetereo. non est mei temporis iniurias meminisse, quas ego etiam si ulcisci possem, tamen oblivisci mallem: alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni amicitia segni P2Bt perspectas tuear tuear ε e : tuen P ( corr. tunc): tẽ B (amicitias ... tuear om. HGs ) , cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicem indicem scripsi : non indicem codd. : non vindicem ut Hotom. ita b : vindicem Madv. : convincam Muell. , dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.