Luci Luci PBG : L. H ε s Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita non vita non ista mente c , tanto supercilio, non enim possum dicere tantis rebus rebus ε , om. rell. (tantibus gestis P1 : tantis gestis P corr., BHk all. ) gestis, cum A. Gabinio consociare consilia pestis meae? non te illius unguentorum odor, non vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat, ut cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento integum. ε ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret? Cum hoc hoc tu ε coire ausus es ut consularem dignitatem, ut rei publicae statum, ut senatus auctoritatem, ut civis optime meriti fortunas provinciarum foedere addiceres? te consule, tuis edictis et imperiis senatui populi Romani non est licitum non modo sententiis atque auctoritate sua, sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae subvenire? Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore sicut eras eo tempore secl. Garat., Halm , an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt? tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te semper pare P semper om. Schol. misericordem fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem depellerent depellerent expellerent ed. R. : depulissem ε e : depulissent t Lamb. : tum ... depellerent om. rell., fort. recte. Nam habet Schol. Quo verbo ceteros demonstrabas crudeles fuisse , crudelis demonstrabas fuisse. tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis tuis post comitiis add. ε , ante com. G praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras rogaras c ε : rogabas P rell. , constrictum inimicis rei publicae rei pub. om. Schol. tradidisti; tu meum generum, propinquum tuum, tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis a genibus tuis reppulisti; idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis! nondum palam factum erat occidisse rem publicam, cum tibi arbitria funeris solvebantur: uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur. Horum consulum ruinas vos consules vestra virtute fulsistis, summa tribunorum plebis praetorumque fide et diligentia sublevati. quid ego de praestantissimo viro, T. Annio, dicam, aut quis de tali cive satis digne umquam loquetur? qui cum videret sceleratum civem aut domesticum potius hostem, si legibus uti liceret, iudicio esse frangendum, sin ipsa iudicia vis impediret ac tolleret, audaciam virtute, furorem fortitudine, temeritatem consilio, manum copiis coiis P, om. Bb (manum manu Hb ς ) , vim vi esse superandam, primo de vi postulavit; postea quam ab eodem iudicia sublata esse vidit, ne ille omnia vi posset efficere curavit; qui docuit neque tecta neque templa neque neque c forum nec curiam sine summa virtute ac maximis opibus et copiis ab intestino latrocinio posse defendi; qui primus post meum discessum metum bonis, spem spem ε : set P1 : et P2H et pler. audacibus, timorem huic ordini, servitutem depulit civitati. quam rationem pari virtute animo fide P. Sestius secutus pro mea salute, pro vestra auctoritate, pro statu civitatis nullas sibi inimicitias, nullam vim, nullos impetus, nullum vitae discrimen vitandum umquam putavit; qui causam senatus, exagitatam contionibus improborum, sic sua diligentia multitudini commendavit ut nihil tam populare quam vestrum nomen, nihil tam omnibus carum aliquando quam vestra auctoritas videretur; qui me cum omnibus rebus quibus tribunus plebis potuit defendit, tum reliquis officiis, iuxta ac si meus frater esset, sustentavit; cuius ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum sustentatus ut meae calamitatis non adiutor solum, verum etiam socius videretur.