sed fuerunt ii ii duo Hbs consules quorum mentes angustae humiles pravae parvae Gbc ε , oppletae tenebris ac sordibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperi nec intueri nec sustinere nec capere potuerunt,—non consules, sed mercatores provinciarum ac venditores vestrae dignitatis; quorum alter a a s. l. P1, rell. : auct. Halmio om. edd. me Catilinam, amatorem suum, multis audientibus, alter Cethegum consobrinum reposcebat; qui me duo sceleratissimi post hominum memoriam non consules sed latrones non modo deseruerunt, in causa praesertim publica et consulari, sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio non solum suo sed etiam vestro ceterorumque ordinum spoliatum esse voluerunt. quorum alter tamen neque me neque quemquam fefellit. quis enim ullam ullius boni spem haberet in eo cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnis omnes P rell. praeter ε e (omnium) libidines divulgatum? qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare? qui cum suam rem non minus strenue quam postea publicam confecisset, egestatem et luxuriem luxuriam Hbks ( verr. v, § 80) domestico lenocinio sustentavit? qui nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris nec multitudinem creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset? qui qui codd. praeter ε e (quo) in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei publicae detrimento quam quod quam quo com. Garat. intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est? quo inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia ne valeret, quae nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tribunicios furores esse voluerunt? idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset, cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium lacrimas verum etiam patriae preces repudiavit! neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit escendit P : descendit B ς t : ascendit GHb ς s ε eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum. neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, Lucium Lucium P rell. praeter s (L.) vero Lamiam Lamiam ε s : iam PHGc all. , equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex ex ε ( prob. Zielinski ): om. rell. urbe iussit. et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus cum (quom) ante quo minus add. J. S. Reid occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret nihil diceret codd. : nihil terreret Reid : nihil se intercedere ediceret Madv. : nihil diceret esse quod obstaret Lahmann : num nihil diceret impedire? ne aperte ... ediceret s. l. P2 : om. Madv. Cf. Sest. xiv: Planc. § 87 edictoque suo non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus ademerint : in Pis. § 18 maerorem relinquis, maeroris aufers insignia , ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.