<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi019.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p><milestone unit="para"/><reg>si</reg>, patres conscripti, pro vestris immortalibus in me fratremque meum
				liberosque nostros meritis parum vobis cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne
				meae naturae potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendum<note>id
					trib. <hi rend="italic">HGbk et pler.</hi>: adtrib. <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">σε</foreign>
                     </hi>
                  </note> putetis.
					<reg>quae</reg> tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, quae tanta dicendi
				copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam
					possit<note>posset <hi rend="italic">G1<foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                     </hi>
                  </note> vestra in nos universa promerita non dicam complecti
				orando, sed percensere numerando<note>enumerando <hi rend="italic">b2s</hi>
                  </note>?
				qui mihi fratrem optatissimum, me fratri amantissimo, liberis nostris parentes,
				nobis liberos, qui dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem
				publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundius<note>qua ... iucundius <hi rend="italic">s. l. P1</hi>
                  </note>, qui denique nosmet ipsos nobis
				reddidistis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>quod</reg> si parentes carissimos
				habere debemus, quod ab iis nobis vita, patrimonium, libertas, civitas tradita est,
				si deos immortalis, quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti sumus,
				si populum Romanum, cuius honoribus in amplissimo consilio et in altissimo gradu
				dignitatis atque in hac omnium terrarum arce conlocati sumus, si hunc ipsum ordinem,
				a quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati, immensum quiddam et
				infinitum est quod vobis debeamus<note>debemus <hi rend="italic">b2
					Lamb.</hi>
                  </note>, qui vestro singulari studio atque consensu parentum
				beneficia, deorum immortalium munera, populi Romani honores, vestra de me multa
				iudicia nobis uno tempore omnia reddidistis, ut, cum multa vobis, magna populo
				Romano, innumerabilia parentibus, omnia dis immortalibus debeamus, haec antea
				singula per illos habuerimus, nunc universa per vos reciperarimus. </p></div><milestone n="2" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><milestone unit="para"/><reg>itaque</reg>, patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini,
				immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur. <reg>quod</reg> enim tempus erit
				umquam cum<note><app><lem>cum</lem></app> quo <hi rend="italic">Hbk<foreign xml:lang="grc">ε</foreign>s</hi>
                  </note> vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama
				moriatur? <reg>qui</reg> illo ipso tempore cum vi ferro metu minis obsessi
				teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis referente L.
				Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit ille pestifer annus et maxime
				fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea
				quam vobis decernendi potestas non est permissa<note>non est permissa <hi rend="italic">ut Angelius ita H2bk et in P s. l. manus recentissima</hi>:
					facta non est <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>
                  </note> per eum tribunum plebis
				qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere
					delituit<note>delituit <foreign xml:lang="grc">ε</foreign>: deluit <hi rend="italic">P1B</hi>: delevit <hi rend="italic">P2Gkt</hi>: diruit <hi rend="italic">Hb2s</hi>
                  </note>, numquam de me siluistis, numquam meam
				salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis. </p></div></div></body></text></TEI>