<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi018.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><milestone unit="para"/><reg>nam</reg> cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est ut eam complecti
				oratione non possim, tum in studiis vestris tanta animorum declarata est voluntas ut
				non solum calamitatem mihi detraxisse<note>detraxistis <hi rend="italic">G<foreign xml:lang="grc">e</foreign>e</hi>: detraxeritis <foreign xml:lang="grc">s</foreign></note>, sed etiam dignitatem auxisse videamini. <milestone n="3" unit="chapter"/><reg>non</reg> enim pro meo reditu ut pro P. Popili,
				nobilissimi hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque adfines
				deprecati sunt, non ut pro Q. Metello, clarissimo viro, iam spectata aetate filius,
				non L. Diadematus consularis, summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non
				eorum liberi, non Q. Metellus<note>Q. Metell. <hi rend="italic">bksg</hi></note>
				Nepos, qui tum consulatum petebat, non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones;
				permulti enim tum Metelli aut Metellarum<note>Metellarum <hi rend="italic">PBb</hi>: -orum <hi rend="italic">codd. pler.</hi> (<hi rend="italic">in
						Sen.</hi> § 37)</note> liberi pro Q. Metelli<note>aut Met ... Metelli <hi rend="italic">s. l. P2</hi>: aut Met. lib. <hi rend="italic">del.
						Halm</hi></note> reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt.
					<reg>quod</reg> si ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis
					valerent<note>valerent <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">s</foreign>s</hi>: valent <hi rend="italic">codd. pler.</hi>: valebant <hi rend="italic">Halm. Cf. Balb.</hi> § 1</note>, tamen fili<note>filii <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): illi <hi rend="italic">codd.</hi>: illa
						<hi rend="italic">ed. R.</hi></note> pietas, propinquorum preces,
				adulescentium squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum movere potuerunt.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>nam</reg> C. Mari, qui post illos veteres
				clarissimos consularis, hac vestra patrumque memoria, tertius ante me consularis
				subiit indignissimam fortunam praestantissima sua gloria, dissimilis fuit ratio; non
				enim ille deprecatione rediit, sed in discessu civium exercitu se armisque
				revocavit. <reg>at</reg> me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, nullo
				armorum ac tumultus metu, C. Pisonis, generi mei, divina quaedam et inaudita
					auctoritas<note>auctoritas <hi rend="italic">codd. praeter P</hi> (inaudita
					satque): pietas <hi rend="italic">Ern., Halm</hi></note> atque virtus,
				fratrisque miserrimi atque optimi cotidianae lacrimae sordesque lugubres a vobis
				deprecatae sunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>frater</reg> erat unus qui
				suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque
				renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non reddidissetis, eandem subire
				fortunam; tanto in me amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne
				sepulcro quidem se a me esse seiunctum. <reg>pro</reg> me praesente senatus
				hominumque praeterea viginti milia vestem mutaverunt, pro eodem me<note>eodem me <hi rend="italic">mg. <foreign xml:lang="grc">S</foreign>bt</hi>: eodem <hi rend="italic">'cod. Lamb.'</hi>: eo <hi rend="italic">PBw</hi>: eo me <hi rend="italic">G<foreign xml:lang="grc">e</foreign>e</hi>: me <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">s</foreign>s</hi></note> absente
				unius squalorem sordisque vidistis. Vnus hic, <add>qui</add> quidem<note>qui quidem
						<hi rend="italic">cod. Lallemand.</hi>: quidem <hi rend="italic">P
						rell.</hi> (qui demum <hi rend="italic">b2cs</hi>)</note> in foro posset
				esse, mihi pietate<note>adesse mihi, pietate <hi rend="italic">Halm</hi></note>
				filius inventus est, beneficio parens, amore idem qui<note>idemque <hi rend="italic">P1</hi></note> semper fuit frater. <reg>nam</reg> coniugis
				miserae squalor et luctus atque optimae filiae maeror adsiduus filique
					parvi<note>parvuli <hi rend="italic">cs all.</hi></note> desiderium mei
				lacrimaeque pueriles aut itineribus<note>aut itin. <hi rend="italic">PB</hi>: aut
						<hi rend="italic">om. rell.</hi></note> necessariis aut magnam partem
				tectis ac tenebris continebantur. <milestone n="4" unit="chapter"/><reg>qua</reg> re
				hoc maius est vestrum in nos promeritum, quod non multitudini propinquorum sed
				nobismet ipsis nos reddidistis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><milestone unit="para"/><reg>sed</reg> quem ad modum propinqui, quos ego parare non potui, mihi ad
				deprecandam calamitatem meam non fuerunt<note>affuerunt <hi rend="italic">bs</hi></note>, sic—illud quod mea virtus praestare debuit—adiutores auctores
				hortatoresque ad me restituendum ita multi fuerunt ut longe superiores omnis hac
				dignitate copiaque superarem. <reg>numquam</reg> de P. Popilio, clarissimo ac
				fortissimo viro, numquam de Q. Metello, nobilissimo et constantissimo cive, numquam
				de C. Mario, custode civitatis atque imperi vestri, in senatu mentio facta est.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>tribuniciis</reg> superiores illi
				rogationibus nulla auctoritate senatus sunt restituti, Marius vero non modo non a
				senatu sed etiam oppresso senatu est restitutus. <reg>nec</reg> rerum gestarum
				memoria in reditu C. Mari sed exercitus atque arma valuerunt; at de me ut
					valeret<note>valeret <hi rend="italic">k</hi>: valerem <hi rend="italic">c</hi>: valuerunt <hi rend="italic">PB</hi>: leges valerent <hi rend="italic">b2s</hi></note> semper senatus flagitavit, ut aliquando
					proficeret<note>proficeret <hi rend="italic">c all.</hi>: perficeretur <hi rend="italic">P et codd. pler.</hi></note>, cum primum licuit, frequentia
				atque auctoritate perfecit<note>perfecit <hi rend="italic">P rell. praeter
							G<foreign xml:lang="grc">e</foreign>e</hi> (perfregit)</note>.
					<reg>nullus</reg> in eorum reditu motus municipiorum et coloniarum factus est;
				at me in patriam ter suis decretis Italia cuncta revocavit. <reg>illi</reg> inimicis
				interfectis magna civium caede facta reducti sunt: ego iis a quibus eiectus sum
				provincias obtinentibus, inimico autem, optimo viro et mitissimo,
					<add>consule</add><note>consule <hi rend="italic">hic add. Muell., Madv.
						auct.</hi>: altero consule, consule refer. <hi rend="italic">Momms.,
						Halm</hi></note> altero consule referente reductus sum, cum is inimicus, qui
				ad meam perniciem vocem suam communibus hostibus praebuisset, spiritu dumtaxat
				viveret, re quidem infra omnis mortuos amandatus esset. 
					</p></div></div></body></text></TEI>