<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi018.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p><milestone unit="para"/><reg>quod</reg> precatus a Iove <reg>optimo</reg>
				<reg>maximo</reg> ceterisque dis immortalibus sum, Quirites, eo tempore cum me
				fortunasque meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi, ut, si meas
				rationes umquam vestrae saluti anteposuissem, sempiternam poenam sustinerem mea
				voluntate susceptam, sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa
				gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis gratia suscepissem, ut quod
				odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam
				diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque et<note>et in <hi rend="italic">dett.</hi></note> universa civitate
					defigerent,<note>defigerent <hi rend="italic">Hotoman</hi> (<hi rend="italic">cf. Verr. Act. Pr.</hi> § 7): deficeret <hi rend="italic">codd.</hi>
						(deferrent.<hi rend="italic">b,</hi> deflecterent <hi rend="italic">k</hi>): desaeviret <hi rend="italic">Gesner</hi>: patefieret <hi rend="italic">Reid</hi>: <hi rend="italic">num</hi> expleretur <hi rend="italic">ant</hi> defervesceret?</note>—hoc si animo in vos liberosque
				vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos Italiamque universam memoria
				mei misericordia desideriumque<note>misericordia desideriumque <hi rend="italic">Gt</hi>: misericordiaque desiderium <hi rend="italic">P rell.</hi> (<hi rend="italic">secl.</hi> desiderium <hi rend="italic">Halm</hi>)</note>
				teneret: eius devotionis me esse convictum iudicio deorum immortalium, testimonio
				senatus, consensu Italiae, confessione inimicorum, beneficio divino immortalique
				vestro maxime laetor. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><add><reg>namque</reg>,</add>
					Quirites<note>Namque, Quirites <hi rend="italic">scripsi</hi>: Quirites <hi rend="italic">codd.</hi> (laetor, Quirites. Et si <hi rend="italic">ed.
						R.</hi> Et si enim <hi rend="italic">Hotom.</hi>): Quare etsi (<hi rend="italic">om.</hi> Quirites) <hi rend="italic">Madv.,
					Muell.</hi></note>, etsi nihil est homini magis optandum quam prospera
				aequabilis perpetuaque fortuna secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si
				mihi tranquilla et placata<note>pacata <hi rend="italic">dett.</hi></note> omnia
				fuissent, incredibili quadam et paene divina, qua nunc vestro beneficio fruor,
				laetitiae voluptate<note><hi rend="italic">Num</hi> laetitia et volup. (<hi rend="italic">pro Sulla</hi> § 91)</note> caruissem. <reg>quid</reg>
				dulcius hominum generi ab natura datum est quam sui cuique liberi? mihi vero et
				propter indulgentiam meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt mea
				cariores: tamen non tanta voluptate erant suscepti quanta<note>tantae voluptati ...
					quantae <hi rend="italic">Schol., Halm</hi></note> nunc sunt restituti.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>nihil</reg> cuiquam fuit umquam iucundius
				quam mihi meus frater: non tam id sentiebam cum fruebar quam tum cum carebam, et
				postea quam vos me illi et mihi eum reddidistis. <reg>res</reg> familiaris sua
				quemque delectat: reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi nunc voluptatis
				adferunt quam tum incolumes<note>quam tum incolumes <hi rend="italic">Lg.</hi> 25,
						<hi rend="italic">Hotom.</hi>: quantum incolumitate <hi rend="italic">P</hi> (<hi rend="italic">corr.</hi> quam tum incolumitatis, <hi rend="italic">et ita B rell.</hi>): quam tum in incolumitate <hi rend="italic">Halm</hi></note> adferebant. <reg>amicitiae</reg>,
				consuetudines, vicinitates, clientelae, ludi denique et dies festi quid haberent
				voluptatis carendo magis intellexi quam fruendo. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><reg>iam</reg> vero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia vestra, quamquam
				mihi semper clarissima visa sunt, tamen ea nunc renovata inlustriora videntur quam
				si obscurata non essent. <reg>ipsa</reg> autem patria, di immortales! dici vix
				potest quid caritatis, quid voluptatis habeat<note>habeat <hi rend="italic">Lamb.</hi>: habet <hi rend="italic">codd,</hi></note>; quae species
				Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma regionum, qui agri, quae fruges, quae
				pulchritudo urbis, quae humanitas civium, quae rei publicae dignitas, quae vestra
				maiestas! <reg>quibus</reg> ego omnibus antea rebus sic fruebar ut nemo magis; sed
				tamquam bona valetudo iucundior est iis<note>iis <hi rend="italic">Schol,</hi>: his
						<hi rend="italic">rell.</hi></note> qui e<note>e <hi rend="italic">om.
						Schol.</hi></note> gravi morbo recreati sunt quam qui numquam aegro corpore
				fuerunt, sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta delectant. </p></div><milestone n="2" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>quorsum</reg> igitur
				haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia
				fuisse, neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram magnitudinem
				multitudinemque beneficiorum quae<note>quae <hi rend="italic">c all. et add. s. l.
						H</hi>: qua <hi rend="italic">P1</hi>: quã <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">S</foreign>b rell.</hi></note> in me fratremque meum et
				liberos nostros contulistis non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut
				consequi possit. A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, a vobis
				natus sum consularis. <reg>illi</reg> mihi fratrem incognitum qualis futurus esset
				dederunt, vos spectatum et incredibili pietate cognitum reddidistis. <reg>rem</reg>
				publicam illis accepi temporibus eam quae paene amissa est, a vobis eam<note>vobis
					eam <hi rend="italic">ks all.</hi>: vob. iam <hi rend="italic">codd.
						pler.</hi></note> reciperavi quam aliquando omnes unius opera servatam
				iudicaverunt. <reg>di</reg> immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis.
					<reg>multa</reg> praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus: nisi
				vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremus<note>careremus <hi rend="italic">b2s all.</hi>: caruerimus <hi rend="italic">codd. pler.</hi>
						(<hi rend="italic">cf.</hi> valeret § 10): caruissemus <hi rend="italic">bkg</hi></note>. <reg>vestros</reg> denique honores, quos eramus gradatim
				singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut quantum antea parentibus,
				quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum
				cuncto populo Romano debeamus. </p></div></div></body></text></TEI>