<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="frMed"><p><note place="above">Fragmenta Mediolanense</note><milestone unit="para"/><gap reason="lost"/>externum cum domestica vita naturaque constaret. <reg>itaque</reg> non
					patiar, D. Laeli, te tibi hoc sumere atque hanc ceteris in posterum, nobis in
					praesens tempus legem condicionemque <gap reason="lost"/>
				<milestone unit="para"/>Cum adulescentiam notaris, cum reliquum tempus aetatis turpitudinis maculis
					consperseris, cum privatarum rerum ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam
					infamiam, cum Hispaniae, Galliae, Ciliciae, Cretae, quibus in provinciis non
					obscure versatus est, vitia et flagitia protuleris, tum denique quid Tmolitae et
					Dorylenses de L. Flacco existiment audiemus. <reg>quem</reg> vero tot tam
					gravesque provinciae salvum esse cupiant, quem plurimi cives tota ex Italia
					devincti necessitudine ac vetustate defendant, quem haec communis nostrum omnium
					patria propter recentem summi benefici memoriam complexa teneat, hunc etiam si
					tota Asia deposcit ad supplicium, defendam, resistam. <reg>quid</reg>? si neque
					tota neque optima neque incorrupta neque sua sponte nec iure nec more nec vere
					nec religiose nec integre, si impulsa, si sollicitata, si concitata, si coacta,
					si impie, si temere, si cupide, si inconstanter nomen suum misit in hoc iudicium
					per egentissimos testis, ipsa autem nihil queri vere de iniuriis potest,
					tamenne, iudices, haec ad breve tempus audita longinqui temporis cognitarum
					rerum fidem derogabunt? <reg>tenebo</reg> igitur hunc ordinem defensor quem
					fugit inimicus, et accusatorem urgebo atque insequar et ultro crimen ab
					adversario flagitabo. <reg>quid</reg> est, Laeli? num quid ea d . . d . . ea . .
					f <gap reason="lost"/> no qui quidem non in umbra neque in illius aetatis disciplinis
					artibusque versatus est? <reg>etenim</reg> puer cum patre consule ad bellum est
					profectus. <reg>nimirum</reg> etiam hoc ipso nomine aliquid . . ia sus <gap reason="lost"/></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="frBob6"><p><note place="above">Fragmenta Scholiastae Bobiensis</note><milestone unit="para"/><reg>sed</reg> si neque Asiae luxuries infirmissimum tempus aetatis <gap reason="lost"/></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="frBob7"><p><milestone unit="para"/><reg>ex</reg> hoc aetatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui contulit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="frBob8"><p><milestone unit="para"/><reg>tribunus</reg> militaris cum P. Servilio, gravissimo et sanctissimo cive,
					profectus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="frBob9"><p><milestone unit="para"/><reg>quorum</reg> amplissimis iudiciis ornatus quaestor factus est.</p></div></div></body></text></TEI>