<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="frBob10"><p><milestone unit="para"/>M. Pisone, qui cognomen frugalitatis, nisi accepisset, ipse peperisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="frBob11"><p><milestone unit="para"/><reg>idem</reg> novum bellum suscepit atque confecit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="frBob12"><p><milestone unit="para"/><reg>non</reg> Asiae testibus, sed accusatoribus contubernalibus traditus.
						</p></div><milestone n="3" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><milestone unit="para"/><reg>hunc</reg> igitur virum, Laeli, quibus tandem rebus oppugnas?
						<reg>fuit</reg> P. Servilio imperatore in Cilicia tribunus militum; ea res
					siletur. <reg>fuit</reg> M. Pisoni quaestor in Hispania; vox de quaestura missa
					nulla est. <reg>bellum</reg> Cretense ex magna parte gessit atque una cum summo
					imperatore sustinuit; muta est huius temporis accusatio. <reg>praeturae</reg>
					iuris dictio, res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non
					attingitur. <reg>at</reg> vero in summo et periculosissimo rei publicae tempore
					etiam ab inimicis eadem praetura laudatur. <reg>at</reg> a testibus laeditur.
						<reg>ante</reg> quam dico a quibus, qua spe, qua vi, qua re concitatis, qua
					levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia praeditis, dicam de genere
					universo et de condicione omnium nostrum. <reg>per</reg> deos immortalis!
					iudices, vos, quo modo is qui anno ante Romae ius dixerat anno post in Asia ius
					dixerit, a testibus quaeretis ignotis, ipsi coniectura nihil iudicabitis?
						<add>Cum</add> in tam varia iuris dictione tam multa decreta, tot hominum
					gratiosorum laesae sint voluntates, quae est umquam iacta non suspicio— quae
					tamen solet esse falsa—sed iracundiae vox aut doloris?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>et</reg> is est reus avaritiae qui in uberrima re turpe compendium,
					in maledicentissima civitate, in suspiciosissimo negotio maledictum omne, non
					modo crimen effugit? <reg>praetereo</reg> illa quae praetereunda non sunt,
					nullum huius in privatis rebus factum avarum, nullam in re pecuniaria
					contentionem, nullam in re familiari sordem posse proferri. <reg>quibus</reg>
					igitur testibus ego hosce possum refutare nisi vobis? </p></div></div></body></text></TEI>