<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>hic</reg> ego, iudices, si vos
					Acmonensium decretis, si ceterorum Phrygum litteris permoveri putarem,
					vociferarer et quam maxime possem contenderem, testarer publicanos, excitarem
					negotiatores, vestram etiam scientiam implorarem; cera deprehensa confiderem
					totius testimoni fictam audaciam manifesto comprehensam atque oppressam teneri.
						<reg>nunc</reg> vero non insultabo vehementius nec volitabo in hoc
					insolentius neque in istum nugatorem tamquam in aliquem testem invehar neque in
					toto Acmonensium testimonio, sive hic confictum est, ut apparet, sive missum
					domo est, ut dicitur, commorabor. <reg>etenim</reg> quibus ego laudationem istam
					remittam, quoniam sunt, ut Asclepiades dicit, leves, horum testimonium non
					pertimescam. </p></div><milestone n="17" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><milestone unit="para"/><reg>venio</reg> nunc ad Dorylensium testimonium; qui producti tabulas se
					publicas ad <reg>speluncas</reg> perdidisse dixerunt. O pastores nescio quos
					cupidos litterarum, si quidem nihil istis praeter litteras abstulerunt!
						<reg>sed</reg> aliud esse causae suspicamur, ne forte isti parum versuti
					esse videantur. Poena est, ut opinor, Dorylai gravior quam apud alios falsarum
					et corruptarum litterarum. <reg>si</reg> veras protulissent, criminis nihil
					erat, si falsas, erat poena. <reg>bellissimum</reg> putarunt dicere amissas.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><reg>quiescant</reg> igitur et me hoc in
					lucro ponere atque aliud agere patiantur. <reg>non</reg> sinunt.
						<reg>supplet</reg> enim iste nescio qui et privatim dicit se dedisse.
						<reg>hoc</reg> vero ferri nullo modo potest. <reg>qui</reg> de tabulis
					publicis recitat eis quae in accusatoris potestate fuerunt non debet habere
					auctoritatem; sed tamen iudicium fieri videtur, cum tabulae illae ipsae,
					cuicuimodi sunt, proferuntur. Cum vero is quem nemo vestrum vidit umquam, nemo
					qui mortalis esset audivit, tantum dicit: 'dedi,' dubitabitis, iudices, quin ab
					hoc ignotissimo Phryge nobilissimum civem vindicetis? <reg>atque</reg> huic
					eidem nuper tres equites Romani honesti et graves, cum in causa liberali eum qui
					adserebatur cognatum suum esse diceret, non crediderunt. <reg>qui</reg> hoc
					evenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis sui non fuerit, idem sit
					gravis auctor iniuriae publicae? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><reg>atque</reg> hic Dorylensis nuper cum efferretur magna frequentia
					conventuque vestro, mortis illius invidiam in L. Flaccum Laelius conferebat.
						<reg>facis</reg> iniuste, Laeli, si putas nostro periculo vivere tuos
					contubernalis, praesertim cum tua neglegentia factum arbitremur.
						<reg>homini</reg> enim Phrygi qui arborem numquam vidisset fiscinam ficorum
					obiecisti. <reg>cuius</reg> mors te aliqua re levavit; edacem enim hospitem
					amisisti; Flacco vero quid profuit? qui valuit tam diu dum huc prodiret, mortuus
					est aculeo iam emisso ac dicto testimonio. <reg>at</reg> istud columen
					accusationis tuae, Mithridates, postea quam biduum retentus testis a nobis
					effudit quae voluit omnia, reprensus, convictus fractusque discessit; ambulat
					cum lorica; metuit homo doctus et sapiens, ne L. Flaccus nunc se scelere
					adliget, cum iam testem illum effugere non possit, et, qui ante dictum
					testimonium sibi temperarit, cum tamen aliquid adsequi posset, is nunc id agat
					ut ad falsum avaritiae testimonium verum malefici crimen adiungat.
						<reg>sed</reg> quoniam de hoc teste totoque Mithridatico crimine disseruit
					subtiliter et copiose Q. Hortensius, nos, ut instituimus, ad reliqua pergamus.
						</p></div><milestone n="18" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="42"><p><milestone unit="para"/><reg>caput</reg> est omnium Graecorum concitandorum, qui cum accusatoribus sedet,
					Heraclides ille Temnites, homo ineptus et loquax, sed, ut sibi videtur, ita
					doctus ut etiam magistrum illorum se esse dicat. <reg>at</reg>, qui ita sit
					ambitiosus ut omnis vos nosque cotidie persalutet, Temni usque ad illam aetatem
					in senatum venire non potuit et, qui se artem dicendi traditurum etiam ceteris
					profiteatur, ipse omnibus turpissimis iudiciis victus est. </p></div></div></body></text></TEI>