<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>quid</reg> tu istum roges, Laeli, qui, prius
					quam hoc '<quote><reg>te</reg> rogo</quote>' dixeris, plura etiam effundet quam
					tu ei domi ante praescripseris? <reg>quid</reg> ego autem defensor rogem?
						<reg>nam</reg> aut oratio testium refelli solet aut vita laedi.
						<reg>qua</reg> disputatione orationem refellam eius qui dicit: 'dedimus,'
					nihil amplius? <reg>in</reg> hominem dicendum est igitur, cum oratio
					argumentationem non habet. <reg>quid</reg> dicam in ignotum?
						<reg>querendum</reg> est ergo et deplorandum, id quod iam dudum facio, de
					omni accusationis iniquitate, primum de communi genere testium; dicit enim natio
					minime in testimoniis dicendis religiosa. <reg>propius</reg> accedo; nego esse
					ista testimonia quae tu psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum
					quendam temerarium Graeculae contionis. <reg>intrabo</reg> etiam magis.
						<reg>qui</reg> gessit non adest, qui numerasse dicitur non est deductus;
					privatae litterae nullae proferuntur, publicae retentae sunt in accusatorum
					potestate; summa est in testibus; hi vivunt cum inimicis, adsunt cum
					adversariis, habitant cum accusatoribus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p>Vtrum
					hic tandem disceptationem et cognitionem veritatis, an innocentiae labem aliquam
					aut ruinam fore putatis? <reg>multa</reg> enim sunt eius modi, iudices, ut,
					etiam si in homine ipso de quo agitur neglegenda sint, tamen in condicione atque
					in exemplo pertimescenda videantur. <milestone n="11" unit="chapter"/><reg>si</reg> quem infimo loco natum, nullo splendore vitae, nulla
					commendatione famae defenderem, tamen civem a civibus communis humanitatis iure
					ac misericordia deprecarer, ne ignotis testibus, ne incitatis, ne accusatoris
					consessoribus, convivis, contubernalibus, ne hominibus levitate Graecis,
					crudelitate barbaris civem ac supplicem vestrum dederetis, ne periculosam
					imitationem exempli reliquis in posterum proderetis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>sed</reg> cum L. Flacci res agatur, qua ex familia qui
					primus consul factus est primus in hac civitate consul fuit, cuius virtute
					regibus exterminatis libertas in re publica constituta est, quae usque ad hoc
					tempus honoribus, imperiis, rerum gestarum gloria continuata permansit, cumque
					ab hac perenni contestataque virtute maiorum non modo non degeneraverit L.
					Flaccus sed, quam maxime florere in generis sui gloria viderat, laudem patriae
					in libertatem vindicandae praetor adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum
					exemplum prodatur pertimescam, in quo, etiam si quid errasset, omnes boni
					conivendum esse arbitrarentur? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><reg>quod</reg>
					quidem ego non modo non postulo, sed contra, iudices, vos oro et obtestor ut
					totam causam quam maxime intentis oculis, ut aiunt, acerrime contemplemini.
						<reg>nihil</reg> religione testatum, nihil veritate fundatum, nihil dolore
					expressum, contraque omnia corrupta libidine, iracundia, studio, pretio,
					periurio reperientur. </p></div><milestone n="12" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><milestone unit="para"/><reg>etenim</reg> iam universa istorum cognita cupiditate accedam ad singulas
					querelas criminationesque Graecorum. <reg>classis</reg> nomine pecuniam
					civitatibus imperatam queruntur. <reg>quod</reg> nos factum, iudices,
					confitemur. <reg>sed</reg> si hoc crimen est, aut in eo est quod non licuerit
					imperare, aut in eo quod non opus fuerit navibus, aut in eo quod nulla hoc
					praetore classis navigarit. <reg>licuisse</reg> ut intellegas, cognosce quid me
					consule senatus decreverit, cum quidem nihil a superioribus continuorum annorum
					decretis discesserit. <quote>Senatvs consvltvm.</quote>
					<reg>proximum</reg> est ergo ut opus fuerit classe necne quaeramus. Vtrum igitur
					hoc Graeci statuent aut ullae exterae nationes, an nostri praetores, nostri
					duces, nostri imperatores? <reg>equidem</reg> existimo in eius modi regione
					atque provincia quae mari cincta, portibus distincta, insulis circumdata esset,
					non solum praesidi sed etiam ornandi imperi causa navigandum fuisse. </p></div></div></body></text></TEI>