<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>qua</reg> re iam non est mihi contentio cum teste, vobis, iudices,
					videndum est, sintne haec testimonia putanda. <milestone n="8" unit="chapter"/>
				<milestone unit="para"/><reg>adulescens</reg> bonus, honesto loco natus, disertus cum maximo
					ornatissimoque comitatu venit in oppidum Graecorum, postulat contionem,
					locupletis homines et gravis ne sibi adversentur testimoni denuntiatione
					deterret, egentis et levis spe largitionis et viatico publico, privata etiam
					benignitate prolectat. <reg>opifices</reg> et tabernarios atque illam omnem
					faecem civitatum quid est negoti concitare, in eum praesertim qui nuper summo
					cum imperio fuerit, summo autem in amore esse propter ipsum imperi nomen non
					potuerit? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>mirandum</reg> vero est homines
					eos quibus odio sunt nostrae secures, nomen acerbitati, scriptura, decumae,
					portorium morti, libenter adripere facultatem laedendi quaecumque detur!
					Mementote igitur, cum audietis psephismata, non audire vos testimonia, audire
					temeritatem volgi, audire vocem levissimi cuiusque, audire strepitum
					imperitorum, audire contionem concitatam levissimae nationis. <reg>itaque</reg>
					perscrutamini penitus naturam rationemque criminum; iam nihil praeter spem,
					nihil praeter terrorem ac minas reperietis. </p></div><milestone n="9" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><milestone unit="para"/><gap reason="lost"/><reg>in</reg> aerario nihil habent civitates, nihil in vectigalibus.
						<reg>duae</reg> rationes conficiendae pecuniae, aut versura aut tributo; nec
					tabulae creditoris proferuntur nec tributi confectio ulla recitatur.
						<reg>quam</reg> vero facile falsas rationes inferre et in tabulas quodcumque
					commodum est referre soleant, ex Cn. Pompei litteris ad Hypsaeum et Hypsaei ad
					Pompeium missis, quaeso, cognoscite. <quote>Litterae Pompei et Hypsaei.</quote>
					<reg>satisne</reg> vobis coarguere his auctoribus dissolutam Graecorum
					consuetudinem licentiamque impudentem videmur? Nisi forte qui Cn. Pompeium, qui
					praesentem, qui nullo impellente fallebant, eos urgente Laelio in absentem et in
					L. Flaccum aut timidos fuisse aut religiosos putamus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>sed</reg> fuerint incorruptae litterae domi; nunc vero
					quam habere auctoritatem aut quam fidem possunt? <reg>triduo</reg> lex ad
					praetorem deferri, iudicum signis obsignari iubet; tricesimo die vix deferuntur.
						<reg>ne</reg> corrumpi tabulae facile possint, idcirco lex obsignatas in
					publico poni voluit; at obsignantur corruptae. <reg>quid</reg> refert igitur
					tanto post ad iudices deferantur, an omnino non deferantur? <milestone n="10" unit="chapter"/>
				<milestone unit="para"/><reg>quid</reg>? si testium studium cum accusatore sociatum est, tamenne isti
					testes habebuntur? Vbi est igitur illa exspectatio quae versari in iudiciis
					solet? <reg>nam</reg> antea, cum dixerat accusator acriter et vehementer, cumque
					defensor suppliciter demisseque responderat, tertius ille erat exspectatus locus
					testium, qui aut sine ullo studio dicebant aut cum dissimulatione aliqua
					cupiditatis. <reg>hoc</reg> vero quid est? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p>Vna
					sedent, ex accusatorum subselliis surgunt, non dissimulant, non verentur.
						<reg>de</reg> subselliis queror? una ex domo prodeunt; si verbo
					titubaverint, quo revertantur non habebunt. <reg>an</reg> quisquam esse testis
					potest quem accusator sine cura interroget nec metuat ne sibi aliquid quod ipse
					nolit respondeat? Vbi est igitur illa laus oratoris quae vel in accusatore antea
					vel in patrono spectari solebat: 'bene testem interrogavit; callide accessit,
					reprehendit; quo voluit adduxit; convicit et elinguem reddidit?' </p></div></div></body></text></TEI>