<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><milestone unit="para"/><reg>vehementem</reg> accusatorem nacti sumus, iudices, et inimicum in omni
					genere odiosum ac molestum; quem spero his nervis fore magno usui et amicis et
					rei publicae; sed certe inflammatus incredibili cupiditate hanc causam
					accusationemque suscepit. <reg>qui</reg> comitatus in inquirendo!
						<reg>comitatum</reg> dico; immo vero quantus exercitus! quae iactura, qui
					sumptus, quanta largitio! <reg>quae</reg> quamquam utilia sunt causae, timide
					tamen dico, quod vereor ne Laelius ex his rebus quas sibi suscepit gloriae causa
					putet aliquid oratione mea sermonis in sese aut invidiae esse quaesitum. <milestone n="6" unit="chapter"/>
						<reg>itaque</reg> hanc partem totam relinquam; tantum a vobis petam,
					iudices, ut, si quid ipsi audistis communi fama atque sermone de vi, de manu, de
					armis, de copiis, memineritis; quarum rerum invidia lege hac recenti ac nova
					certus est inquisitioni comitum numerus constitutus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>sed</reg> ut hanc vim omittam, quanta illa sunt quae,
					quoniam accusatorio iure et more sunt facta, reprehendere non possumus, queri
					tamen cogimur! primum quod sermo est tota Asia dissipatus Cn. Pompeium, quod L.
					Flacco esset vehementer inimicus, contendisse a Laelio, paterno amico ac
					pernecessario, ut hunc hoc iudicio arcesseret, omnemque ei suam auctoritatem,
					gratiam, copias, opes ad hoc negotium conficiendum detulisse. <reg>id</reg> hoc
					veri similius Graecis hominibus videbatur quod paulo ante in eadem provincia
					familiarem Laelium Flacco viderant. Pompei autem auctoritas cum apud omnis tanta
					est quanta esse debet, tum excellit in ista provincia quam nuper et praedonum et
					regum bello liberavit. <reg>adiunxit</reg> illa ut eos qui domo exire nolebant
					testimoni denuntiatione terreret, qui domi stare non poterant, largo et liberali
					viatico commoveret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>sic</reg> adulescens
					ingeni plenus locupletis metu, tenuis praemio, stultos errore permovit; sic sunt
					expressa ista praeclara quae recitantur psephismata non sententiis neque
					auctoritatibus declarata, non iure iurando constricta, sed porrigenda manu
					profundendoque clamore multitudinis concitatae. <milestone n="7" unit="chapter"/>
				<milestone unit="para"/>O morem praeclarum disciplinamque quam a maioribus accepimus, si quidem
					teneremus! sed nescio quo pacto iam de manibus elabitur. <reg>nullam</reg> enim
					illi nostri sapientissimi et sanctissimi viri vim contionis esse voluerunt; quae
					scisceret plebes aut quae populus iuberet, submota contione, distributis
					partibus, tributim et centuriatim discriptis ordinibus, classibus, aetatibus,
					auditis auctoribus, re multos dies promulgata et cognita iuberi vetarique
					voluerunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>Graecorum autem totae res publicae
					sedentis contionis temeritate administrantur. <reg>itaque</reg> ut hanc Graeciam
					quae iam diu suis consiliis perculsa et adflicta est omittam, illa vetus quae
					quondam opibus, imperio, gloria floruit hoc uno malo concidit, libertate
					immoderata ac licentia contionum. Cum in theatro imperiti homines rerum omnium
					rudes ignarique consederant, tum bella inutilia suscipiebant, tum seditiosos
					homines rei publicae praeficiebant, tum optime meritos civis e civitate
					eiciebant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>quod</reg> si haec Athenis tum
					cum illae non solum in Graecia sed prope cunctis gentibus enitebant accidere
					sunt solita, quam moderationem putatis in Phrygia aut in Mysia contionum fuisse?
						<reg>nostras</reg> contiones illarum nationum homines plerumque perturbant;
					quid, cum soli sint ipsi, tandem fieri putatis? <reg>caesus</reg> est virgis
					Cymaeus ille Athenagoras qui in fame frumentum exportare erat ausus.
						<reg>data</reg> Laelio contio est. <reg>processit</reg> ille et Graecus apud
					Graecos non de culpa sua dixit, sed de poena questus est. <reg>porrexerunt</reg>
					manus; psephisma natum est. <reg>hoc</reg> testimonium est? <reg>nuper</reg>
					epulati, paulo ante omni largitione saturati Pergameni, quod Mithridates qui
					multitudinem illam non auctoritate sua, sed sagina tenebat se velle dixit, id
					sutores et zonarii conclamarunt. <reg>hoc</reg> testimonium est civitatis?
						<reg>ego</reg> testis a Sicilia publice deduxi; verum erant ea testimonia
					non concitatae contionis, sed iurati senatus. </p></div></div></body></text></TEI>