<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p><milestone unit="para"/>Cum in maximis periculis huius urbis atque imperi, gravissimo atque acerbissimo
					rei publicae casu, socio atque adiutore consiliorum periculorumque meorum L.
					Flacco, caedem a vobis, coniugibus, liberis vestris, vastitatem a templis,
					delubris, urbe, Italia depellebam, sperabam, iudices, honoris potius L. Flacci
					me adiutorem futurum quam miseriarum deprecatorem. <reg>quod</reg> enim esset
					praemium dignitatis quod populus Romanus, cum huius maioribus semper detulisset,
					huic denegaret, cum L. Flaccus veterem Valeriae gentis in liberanda patria
					laudem prope quingentesimo anno rei publicae rettulisset? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>sed</reg> si forte aliquando aut benefici huius
					obtrectator aut virtutis hostis aut laudis invidus exstitisset, existimabam L.
					Flacco multitudinis potius imperitae, nullo tamen cum periculo, quam
					sapientissimorum et lectissimorum virorum iudicium esse subeundum.
						<reg>etenim</reg> quibus auctoribus et defensoribus omnium tum salus esset
					non civium solum verum etiam gentium defensa ac retenta, neminem umquam putavi
					per eos ipsos periculum huius fortunis atque insidias creaturum. <reg>quod</reg>
					si esset aliquando futurum ut aliquis de L. <add>Flacci</add> pernicie
					cogitaret, numquam tamen existimavi, iudices, D. Laelium, optimi viri filium,
					optima ipsum spe praeditum summae dignitatis, eam suscepturum accusationem quae
					sceleratorum civium potius odio et furori quam ipsius virtuti atque institutae
					adulescentiae conveniret. <reg>etenim</reg> cum a clarissimis viris iustissimas
					inimicitias saepe cum bene meritis civibus depositas esse vidissem, non sum
					arbitratus quemquam amicum rei publicae, postea quam L. Flacci amor in patriam
					perspectus esset, novas huic inimicitias nulla accepta iniuria denuntiaturum.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>sed</reg> quoniam, iudices, multa nos
					et in nostris rebus et in re publica fefellerunt, ferimus ea quae sunt ferenda;
					tantum a vobis petimus ut omnia rei publicae subsidia, totum statum civitatis,
					omnem memoriam temporum praeteritorum, salutem praesentium, spem reliquorum in
					vestra potestate, in vestris sententiis, in hoc uno iudicio positam esse et
					defixam putetis. <reg>si</reg> umquam res publica consilium, gravitatem,
					sapientiam, providentiam iudicum imploravit, hoc, hoc inquam, tempore implorat.
						<milestone n="2" unit="chapter"/><reg>non</reg> estis de Lydorum aut Mysorum
					aut Phrygum, qui huc compulsi concitatique venerunt, sed de vestra re publica
					iudicaturi, de civitatis statu, de communi salute, de spe bonorum omnium, si qua
					reliqua est etiam nunc quae fortium civium mentis cogitationesque sustentet;
					omnia alia perfugia bonorum, praesidia innocentium, subsidia rei publicae,
					consilia, auxilia, iura ceciderunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><reg>quem</reg> enim appellem, quem obtester, quem implorem?
						<reg>senatumne</reg>? <reg>at</reg> is ipse auxilium petit a vobis et
					confirmationem auctoritatis suae vestrae potestati permissam esse sentit.
						<reg>an</reg> equites Romanos? <reg>indicabitis</reg> principes eius ordinis
					quinquaginta quid cum omnibus senseritis. <reg>an</reg> populum Romanum?
						<reg>at</reg> is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit vobis.
						<reg>quam</reg> ob rem nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, iudices,
					non auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae spe exigua
					extremaque pendet, tenuerimus, nihil est praeterea quo confugere possimus; nisi
					forte quae res hoc iudicio temptetur, quid agatur, cui causae fundamenta
					iaciantur, iudices, non videtis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>condemnatus</reg> est is qui Catilinam signa patriae inferentem
					interemit; quid est causae cur non is qui Catilinam ex urbe expulit pertimescat?
						<reg>rapitur</reg> ad poenam qui indicia communis exiti cepit; cur sibi
					confidat is qui ea proferenda et patefacienda curavit? <reg>socii</reg>
					consiliorum, ministri comitesque vexantur; quid auctores, quid duces, quid
					principes sibi exspectent? <reg>atque</reg> utinam inimici nostri ac bonorum
					omnium mecum potius aestiment, utrum tum omnes boni duces nostri an comites
					fuerint ad communem conservandam salutem <gap reason="lost"/></p></div></div></body></text></TEI>