<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>data</reg> est civitas
					Silvani<note>Sillani (Sila-<hi rend="italic">G</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. Hotoman</hi>
                  </note> lege et Carbonis:
						<quote><reg>si</reg> qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum
					cum lex ferebatur in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud
					praetorem essent professi.</quote> Cum hic domicilium Romae multos iam annos
				haberet, professus est apud praetorem </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Q. Metellum,
				familiarissimum suum. <reg>si</reg> nihil aliud nisi de civitate
						ac<note><app><lem>ac</lem></app> hac <hi rend="italic">Puteanus</hi>
                  </note> lege
				dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. <reg>quid</reg> enim horum infirmari,
					Gratti<note>Gratti <hi rend="italic">Bücheler</hi> (<hi rend="italic">ita</hi>
					§ 12 <hi rend="italic">GEe</hi>): gratis (gracche <hi rend="italic">b2</hi>: a
					gracchis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>, potest? Heracleaene esse tum<note><app><lem>tum</lem></app> tamen
						<hi rend="italic">a</hi>: eum <hi rend="italic">c</hi>: civem eum <hi rend="italic">k</hi>: tu eum <hi rend="italic">Halm</hi>
                  </note> ascriptum
				negabis? <reg>adest</reg> vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus;
				qui se non opinari sed scire, non audisse<note>audisse <hi rend="italic">GEe</hi>:
					audivisse <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> sed vidisse, non interfuisse sed
				egisse dicit. <reg>adsunt</reg> Heraclienses legati, nobilissimi homines,
					huius<note>qui huius <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2)</note> iudici causa
				cum mandatis et cum publico testimonio venerunt<note>venerunt <hi rend="italic">del. Mommsen</hi>
                  </note>; qui hunc ascriptum Heracliae esse<note>Heracliae
					esse <hi rend="italic">Lambinus</hi>: Heracliensem <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> dicunt. <reg>hic</reg> tu tabulas<note>tabulas <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>b1p, Schol.</hi>: tabellas
						<hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> desideras<note>desideres <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note> Heracliensium publicas<note>publicas <hi rend="italic">om. Schol.</hi>
                  </note>, quas Italico bello incenso tabulario
				interisse scimus omnes? <reg>est</reg> ridiculum ad ea quae
						habemus<note><app><lem>habemus</lem></app> videmus <hi rend="italic">G</hi>
                  </note>
				nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere,
				litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi
				municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare,
				tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare. </p></div></div></body></text></TEI>