<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><reg>erat</reg> temporibus illis iucundus Q. Metello illi
				Numidico et eius Pio<note>Pio eius <hi rend="italic">Lambinus</hi> (<hi rend="italic">contra Schol.</hi>)</note> filio, audiebatur a M. Aemilio,
				vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et
				Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum
				teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid
				percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant. <milestone n="4" unit="chapter"/>
                  <reg>interim</reg> satis longo<note>longo satis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>g</hi>
                  </note> intervallo,
				cum esset cum M. Lucullo<note>M. <hi rend="italic">Schütz</hi>: L. <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> in Siciliam profectus et cum<note><app><lem>et
						cum</lem></app> et <hi rend="italic">Lag.</hi> 9</note> ex ea provincia cum
				eodem Lucullo decederet, venit Heracleam. <reg>quae</reg> cum esset civitas
				aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per
				se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>data</reg> est civitas
					Silvani<note>Sillani (Sila-<hi rend="italic">G</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. Hotoman</hi>
                  </note> lege et Carbonis:
						<quote><reg>si</reg> qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum
					cum lex ferebatur in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud
					praetorem essent professi.</quote> Cum hic domicilium Romae multos iam annos
				haberet, professus est apud praetorem </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Q. Metellum,
				familiarissimum suum. <reg>si</reg> nihil aliud nisi de civitate
						ac<note><app><lem>ac</lem></app> hac <hi rend="italic">Puteanus</hi>
                  </note> lege
				dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. <reg>quid</reg> enim horum infirmari,
					Gratti<note>Gratti <hi rend="italic">Bücheler</hi> (<hi rend="italic">ita</hi>
					§ 12 <hi rend="italic">GEe</hi>): gratis (gracche <hi rend="italic">b2</hi>: a
					gracchis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>, potest? Heracleaene esse tum<note><app><lem>tum</lem></app> tamen
						<hi rend="italic">a</hi>: eum <hi rend="italic">c</hi>: civem eum <hi rend="italic">k</hi>: tu eum <hi rend="italic">Halm</hi>
                  </note> ascriptum
				negabis? <reg>adest</reg> vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus;
				qui se non opinari sed scire, non audisse<note>audisse <hi rend="italic">GEe</hi>:
					audivisse <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> sed vidisse, non interfuisse sed
				egisse dicit. <reg>adsunt</reg> Heraclienses legati, nobilissimi homines,
					huius<note>qui huius <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2)</note> iudici causa
				cum mandatis et cum publico testimonio venerunt<note>venerunt <hi rend="italic">del. Mommsen</hi>
                  </note>; qui hunc ascriptum Heracliae esse<note>Heracliae
					esse <hi rend="italic">Lambinus</hi>: Heracliensem <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> dicunt. <reg>hic</reg> tu tabulas<note>tabulas <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>b1p, Schol.</hi>: tabellas
						<hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> desideras<note>desideres <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note> Heracliensium publicas<note>publicas <hi rend="italic">om. Schol.</hi>
                  </note>, quas Italico bello incenso tabulario
				interisse scimus omnes? <reg>est</reg> ridiculum ad ea quae
						habemus<note><app><lem>habemus</lem></app> videmus <hi rend="italic">G</hi>
                  </note>
				nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere,
				litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi
				municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare,
				tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>an</reg><note>an <hi rend="italic">GEe</hi>: at (ad <hi rend="italic">a</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> domicilium Romae non habuit is
				qui tot annis <add>ante</add>
                  <note>ante <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>: <hi rend="italic">om. cett.</hi> civitatem datam <hi rend="italic">GEea</hi>:
					civitate data (-am <hi rend="italic">p1</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae
				conlocavit? <reg>an</reg>
                  <note>an <hi rend="italic">G1Eepk</hi>: at <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> non est professus? <reg>immo</reg> vero
					eis<note>iis <hi rend="italic">Manutius</hi>: his <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque
				praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. <milestone n="5" unit="chapter"/>
                  <reg>nam</reg>, cum Appi tabulae neglegentius adservatae
				dicerentur, Gabini<note>Gabini <hi rend="italic">GEe</hi>: Gabii <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem
				calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus
				modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit ut ad L. Lentulum praetorem et ad
				iudices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit. <reg>his</reg>
				igitur <add>in</add>
                  <note>in <hi rend="italic">suppl. Eberhard</hi>
                  </note> tabulis
				nullam lituram in nomine<note>nomine <hi rend="italic">e<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>bg<foreign xml:lang="grc">χ2</foreign>
                     </hi>: nomen <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> A. Licini videtis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>quae</reg> cum ita sint, quid est quod de eius civitate
					dubitetis<note>dubitatis <hi rend="italic">GEa</hi>
                  </note>, praesertim cum
				aliis quoque in<note>in <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">χ1</foreign>,
						del. Lambinus</hi>
                  </note> civitatibus fuerit ascriptus? <reg>etenim</reg>
				cum mediocribus multis et<note>et <hi rend="italic">om. E<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi>
                  </note> aut nulla aut humili aliqua arte praeditis
						gratuito<note><app><lem>gratuito</lem></app> gravat in (<hi rend="italic">sup.
						lin.</hi> vel gratuito) <hi rend="italic">G</hi>: vel gratuito gravat <hi rend="italic">Ee</hi>: haud gravatim <hi rend="italic">E.
					Thomas</hi>
                  </note> civitatem in Graecia<note><app><lem>in Graecia</lem></app> Graii <hi rend="italic">Madvig</hi>
                  </note> homines impertiebant, Reginos credo aut
				Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis<note>scaen. <hi rend="italic">G2<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi>: scen. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> artificibus largiri solebant, id huic summa
				ingeni praedito gloria noluisse<note>noluisse sed credendum est <hi rend="italic">Ee</hi>
                  </note>! <reg>quid</reg>? cum<note>cum <hi rend="italic">del.
						Eberhard</hi>
                  </note> ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post
				legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt<note>irrepserint
						<hi rend="italic">Manutius</hi>
                  </note>, hic qui ne<note>ne <hi rend="italic">c</hi>: nec (non <hi rend="italic">a</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> utitur quidem illis in quibus est scriptus,
				quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur? </p></div></div></body></text></TEI>