<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>sed</reg> ne cui vestrum mirum esse videatur, me in
				quaestione legitima et in iudicio publico, cum res agatur<note>res agitatur <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note> apud praetorem populi Romani,
					lectissimum<note>rectissimum <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note> virum, et
				apud severissimos iudices, tanto conventu hominum ac frequentia hoc uti genere
				dicendi quod non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi sermone
				abhorreat, quaeso a vobis ut in hac<note>hac <hi rend="italic">om. e</hi>
                  </note>
				causa mihi detis hanc veniam accommodatam huic reo, vobis, quem ad modum spero, non
				molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu
				hominum litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente
				iudicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in
				eius modi persona quae propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque
				tractata est uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><reg>quod</reg> si mihi<note>mihi <hi rend="italic">om.
					Ee</hi>
                  </note> a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A.
				Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium verum etiam, si
				non esset, putetis asciscendum fuisse. <milestone n="3" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>nam</reg> ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis<note>iis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: his <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> artibus
				quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium
				contulit, primum Antiochiae— nam ibi natus est loco nobili—celebri quondam
					urbe<note>in urbe <hi rend="italic">Rinkes</hi>
                  </note> et copiosa atque
				eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere
				omnibus ingeni gloria coepit<note>coepit <hi rend="italic">Ernesti</hi>: contigit
					(-ingit <hi rend="italic">e</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>.
					<reg>post</reg> in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia<note>cunctaeque
					Graeciae <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr.
					Puteanus</hi>
                  </note> sic eius adventus celebrabantur<note>celebrabatur <hi rend="italic">ap2</hi>: celebrantur <hi rend="italic">Eeb</hi>
                  </note> ut
				famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus
					admiratioque<note>admirationemque <hi rend="italic">GEe</hi>
                  </note> superaret.
					</p></div></div></body></text></TEI>